Nervus ischiadicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nervus ischiadicus (L4-S3)
Cognitores
TA A14.2.07.046
Anatomia
Cursus superior n. ischiadici
Cursus nervi ischiadici in parte eius superiori.
Plexus lumbalis
Plexus sacralis et rami.

Nervus ischiadicus (TA: A14.2.07.046) est nervus periphericus, qui musculos ischiocrurales, et diviso in partes eius duo, alter nervus peronaeus communis musculos fibulares ac extensoris et cruris et pedis, alter nervus tibialis musculos flexores cruris pedisque innervat. Praeterea informatio afferentes ad medullam spinalem ex partibus regionum cutis membri inferiori transmittit. Nervus per plexum sacralem et per nervos spinales radicum ab nervo lumbali quinto (L4) ad nervum sacralem tertium (S3) connectitur cum systemate nervosos centrali.

Nervus ischiadicus diametri maximus corporis humani est.

Neuralgia nervi huius, dolor in cursu nervi ischiadici, vocatur ischialgia. Non raro in coniunctione cum lumbagine (acuto) vel lumbalgia (chronica) observatur, tum lumboischialgia nominatur.

In anaesthesia ductus electricus partium nervi ischiadici anaestheticis localibus ad tempus inhiberi potest.

Musculi nervo ischiadico innervato[recensere | fontem recensere]

Nervus ischiadicus musculos ischiocrurales et, in cursu diviso in nervibus peronaeum communem et tibalem, quosdam musculos cruris et pedis providet.

Musculi ischiocrurales[recensere | fontem recensere]

Nervus peronaeus communis[recensere | fontem recensere]

Nervus peronaeus communis musculos fibulares ac extensoris et cruris et pedis innervat.

Nervus tibialis[recensere | fontem recensere]

Nervus tibialis musculos flexores cruris et pedis innervat.

Res culturae[recensere | fontem recensere]

Secundum halakha (corpus rationum legitimarum Iudaicarum , Hebraice: הֲלָכָה, Lat. ambulans) iudaeos nervum ischiadicum edere interdictum est, secundum Librum Genesis 32:33).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • NYSORA: De obsidione nervi ischiadici. (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!