Roman numeral 10000 CC DD.svg

Damnum corporis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laesio genus radiographia inspicitur.

Damnum corporis[1] est laesio, vulnus aliave noxa textui corporis inlata, quae ex calamitatibus et collisionibus, combustionibus, ictibus et contusionibus, armis et telis, aliisque violationibus efficitur. Trauma grave est laesio quae infirmitatem vel mortem inferre potest.

Numerus hominum qui ab anno 1990 ad 2013 in orbe terrarum corporis damnis vitam amiserunt dimidio milionis auctus est.[2] Plus 30 % horum casuum mortis ad laesiones vectorias pertinent. Anno 1990 laesionibus interierunt 766 000 liberorum ad quinque annos natorum, cum anno 2013 numerus casuum mortis 400 fere milibus minutus sit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. Anno 1990 circiter 4 300 000 hominum interierunt; anno 2013 c. 4 800 000 hominum.
  3. Murray 2015.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]