Scapula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fig 1.: Collocatio scapulae in homine

Scapula[1] (TA: 02.4.01.001) est os animalium vertebratorum (ergo et hominis), saepe ossi coracoideo articulatum aut fusum. In homine et ceteris mammalibus coracoideum est minutissimum et scapulae processum coracoideum facit, itaque scapula solum humero (brachio) et claviculae iungitur.

Scapularum margines et quaedam partes posticae ut spina scapulaee sub cute (regione scapulari) facile temptari possunt. Pleraeque partes autem musculis firmis motuum scapularum simul eoque brachiorum in toto tectae sunt. Connexus fortis directa via articulus inter brachium et thoracem non est, sed fere exclusive per scapulam atque musculos suos pervenitur. Per claviculam sane transitus tenuior osseus ad scapulam ducentem factus est.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Structura ossea[recensere | fontem recensere]

Fig. 2: Scapula sinistra, a fronte visa.

Scapulae pares ossa plana, in hominibus formae fere triangularis super apices thoracis posterius dextra et sinistra locatae sunt[2].
Scapula vero triangulum aequilatero similem constituit (vide figuram 2, scapulam a fronte visam). Margo superior (5) fere horizontalis, ut scapulae margines medialis (8) et lateralis (10) sint, ideo angulus inferior (9) apicem conspicuam formatur, quamquam superius et mediale angulo superiore (7) apex altera visa est. Latere cavum glenoidale (2) connectione cum umero locatum est, ante illis quidem quasi praesidium processus coracoideus (3') visibilis est. Acromion (4) supra cavum invenitur. In planitie centrali structura ossea tenuis (1) est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  2. Verheyen Ph. 1706: Corporis humani anatomia, caput IX de scapulis et de claviculis, p 234-5. (Latine)

Nexus interni


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!