Musculus psoas maior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Musculus psoas maior
Anterior Hip Muscles 2.PNG
M. psoas maior est musculus fusiformis longus inter columnam vertebralem et cavitatem pelvis.
Origo
Processus transversi Th12 - L4
Insertio
Trochanter minor ossis femoris
Nervus
Plexus lumbalis, rami anteriores L1 - L3 (4)

Musculus psoas maior[1] est musculus sceletalis membri inferii. Cum musculo iliaco nomine musculi iliopsoas ad trochanterem minorem ossis femoris nexus est.

Functio musculi est membri inferii flectere. Musculus psoas maior est flector pelvicus potentissimus. Nimirum a positione supina ambi musculi psoas maiores una truncum erigere possunt.

Inflammatio vel dolores circum musculi psoas maiores varios morbos indicare queant.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Psoas est genetivus verbi Graeci ψόα ('lumbus').

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Origo[recensere | fontem recensere]

Oriuntur musculus a processibus transversis quinque vertebrarum thoracalium duodecimi usque ad lumbalis quarti processum transversum.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Ab origine ad insertionem musculus, paululum ad anterius et laterale directus, imprimis deorsum transit. Inferius musculus et tendo suus - una cum musculo iliaco - ante os femoris iacet.

Insertio[recensere | fontem recensere]

Insertat musculi tendo, una cum tendine musculi iliaci, in ossis femoris trochanterem minorem, qui protuberanta minor ossis collo proxime et inferius situs est.

Innervatio[recensere | fontem recensere]

Innervatur musculus a ramis anterioribus radicum L1-L4.

Functio[recensere | fontem recensere]

Musculus psoas maior est flector pelvicus pontentissimus. Ei facultas truncum corporis ex positione cubita erigendi est. Cum corporis truncus fixus autem rotatio externa ossis femoris et abductio fit.

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Musculo fibrae musculares typorum I, IIA, et IIX sunt[2].

Anatomia topographica[recensere | fontem recensere]

Partis superioris musculi situs iuxta columnam vertebralem

Musculus fusi instar in pelvi locatus est. In cursu superiore invenitur musculus psoas maior iuxta columnam vertebralem. Infra cum musculo iliaco conectit.

Iuxta musculus reperiuntur inter alia:

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Musculus psoas maior et artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Musculi psoas maiores sunt conexiones unicae inter columnam vertebralem et ossa femorum. Infirmus musculus artibus athleticis adversus potest esse et dorsi dolores oriri queant.

Pathophysiologia[recensere | fontem recensere]

Sarcopenia, textus muscularis extenuatio, morborum variorum cursum deferunt, ut in cancro ovariali[3] et cancro colorectali[4].

Examen medicum[recensere | fontem recensere]

Tenuioribus in hominibus perito manu diligenter palpante musculus profunde iuxta columnam vertebralem inveniri potest, quamquam caveatur, ne colon vulneretur. Praeterea IRM ope cursus musculi intraabdominalis facile sequi potest.

Mala morbique musculi psoas maioris[recensere | fontem recensere]

Malum musculi quoque vocatur syndroma psoas[5]. Inflammatio vel vulnus musculi compressione discorum intervertebralium dolores dorsi inferioris perficere potest, sed etiam:

  • bursitis musculi,
  • tendinitis,
  • abscessus,
  • spasmus.

Differentia cetera includunt mala aliorum structurarum topographicum proximarum, ut capitis ossis femoris, velut herniae, fracturae osseae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgardiae: Thieme
  2. Arbanas J., Klasan G. S., et al. (Dec 2009). "Fibre Type Composition of the Human Psoas Major Muscle With Regard to the Level of Its Origin". Journal of anatomy 215 (6): 636-41 
  3. Yoshikawa T., Takano M. (Sep 2017). "Psoas Muscle Volume as a Predictor of Peripheral Neurotoxicity Induced by Primary Chemotherapy in Ovarian Cancers". Cancer chemotherapy and pharmacology 80 (3): 555-61 
  4. Deng C.-Y., Lin Y.-C. (Mar 2018). Progressive Sarcopenia in Patients With Colorectal Cancer Predicts Survival. 210. pp. 526-32 
  5. Tufo A., Desai G. J., Cox W. J. (Aug 2012). "Psoas Syndrome: A Frequently Missed Diagnosis". The journal of the American Osteopathic Assocation 112 (8): 522-8 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Siccardi M. A., Tariq M. A., Valle C.: Anatomy, Bony Pelvis and Lower Limb, Psoas Major (StatPearsl) (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!