Exedra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fundamenta et pars pavimenti villae Romanae tempore exeunte. Pavimentum ipsum est exedra. Reliquum pavimenti, deterius factum, deest, solum partibus columnarum hypocausti manentibus. Aer calidus per hypocaustum ad domum calefaciendam movebatur.
Stela quasi exedra.
Exedra a Leone von Klenze pro neoclassico spatio interiori accommodata, in Museo Solitario Petropoli Russiae conservato.
Exedra monumentalis.

Exedra (Graece ἐξέδρα 'sedes foris posita') in architectura est recessus semirotundus, saepe semitholo in summa parte ornatus, quod spatium aliquando in faciem aedificii ponitur vel libere stat. Nomen primum conclavi in stoam aperienti adhibebatur, cui spatio erat circulus scamnorum altis partibus posterioribus lapideis, locus colloquio aptus. Exedra etiam monstrari potest intercapedine curva in porticu, fortasse sede semirotunda praedita.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fatás, Guillermo, et Gonzalo M. Borrás. 1993. Diccionario de términos de arte. Matriti: Alianza Editorial. ISBN 84-7838-388-3.
  • Lueger, Otto. 1906. Exedra. Lexikon der gesamten Technik und ihrer Hilfswissenschaften, vol. 3, fasciculus 3: 521. Stutgartiae et Lipsiae.
  • Ratté, Christopher. 1997. [Recognitio libri Thüngen 1994.] American Journal of Archaeology 101(1): 181–82.
  • Thüngen, Susanne Freifrau von. 1994. Die frei stehende griechische Exedra. Moguntiaci: Zabern.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad exedram spectant.