Colloquium
Colloquium, interdum etiam "dialogus" vocatum, est genus litterarum Latinarum ad discipulos Latine docendos scriptarum. Vocabulum colloquium Latine sermonem inter duos vel complures homines significat, in quo de rebus variis colloquuntur, qui sermo vult exemplo discipulis esse imitatione. Itaque colloquia sunt plerumque revera ficta, attamen ad res veras spectantia.
Hoc genus litterarum Latinarum a tempore antiquo ortum est; floruit autem tempore Renascentiae.
A tempore antiquissimo, immo a saeculo saltem tertio, exstant colloquia appellata "Hermeneumata," quae exemplis sunt discentibus linguam latinam vel graecam. Verba scribuntur in duabus columnis, quarum una colloquium latine continet, altera graece. Hoc modo qui intellegit, exempli gratia, Latine, legendo columnam Latine scriptam, deinde columnam Graece scriptam comparando gradatim in utraque lingua progredi potest.
Tempore Renascentiae, praesertim in Europa occidentali ubi lingua graeca antiquiore utebantur paucissimi homines, nova colloquia prolata sunt quae e lingua graeca non pendebant, velut Erasmi, Vivi, Corderii, Corvinique colloquia, quae omnia per totam Europam celeberrima fuerunt.
Index talium colloquiorum
[recensere | fontem recensere]Fons horum titulorum hic[1] inveniri potest.
- Colloquia Erasmi
- Colloquia Vives
- Colloquia Latina (Benjamin Leonard D'Ooge · 1888)
- Colloquia Scholastica Maturini Corderii
- Admodum utiles Dialogi scholastici et pueriles Laurentii Corvini (1537)
- Praetexta latine Loquendi Ratio, Per Colloquiorum formulas, nunc ioculariter, nunc serio, studiosis pueri non modo bene loquendi, sed etiam bene vivendi modum praescribens, et miscens utilia duclibus (Duncan, 1552)