Epulum Saturnalicium a Domitiano datum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Epulum Saturnalicium a Domitiano in Colosseo die 27 Decembris (sed anno incerto) celebratum laudat Statius.

"Vix aurora novos movebat ortus, Iam bellaria linea pluebant: Hunc rorem veniens profudit eurus. Quicquid nobile Ponticis nucetis," scilicet nuces Ponticae, "Fecundis cadit aut iugis Idymes; Quod ramis pia germinat Damascos," scilicet Dactyli, "Et quod percoquit ... Caunos," scilicet Caricae, "Largis gratuitum cadit rapinis; Molles gaioli lucuntulique Et massis Amerina non perustis," scilicet caseoli Amerini, "Et mustaceus et latente palma Praegnantes caryotides cadebant."

Mox "subit per omnis Insignis specie decora cultu Plebes altera, non minor sedente. Hi panaria candidasque mappas Subvectant epulasque lautiores; Illi marcida vina largiuntur: Idaeos totidem putes ministros," scilicet Ganymedem. "Una vescitur omnis ordo mensa, Parvi, femina, plebs, eques, senatus: Libertas reverentiam remisit" ...

"Hos inter fremitus novosque luxus Spectandi levis effugit voluptas: Stat sexus rudis, insciusque ferri Ut pugnas capit improbus viriles! Credas ad Tanain ferumque Phasim Thermodontiacas calere turmas," scilicet Amazones. "Hic audax subit ordo pumilorum, Quos natura brevis statim peracta Nodosum semel in globum ligavit. Edunt vulnera conseruntque dextras Et mortem sibi (qua manu!) minantur. Iam noctis propioribus sub umbris Dives sparsio quos agit tumultus! Hic intrant faciles emi puellae, Hic agnoscitur omne quod theatris Aut forma placet aut probatur arte. Hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, Illic cymbala tinnulaeque Gades, Illic agmina confremunt Syrorum, Hic plebs scenica quique comminutis Permutant vitreis gregale sulphur. Inter quae subito cadunt volatu Immensae volucrum per astra nubes, Quas Nilus sacer horridusque Phasis, Quas udo Numidae legunt sub austro" (Statius, Silvae 1.6.9-78).

Ait insuper Suetonius: "Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, verum et in circo ... Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec virorum modo pugnas, sed et feminarum" (Suetonius, De vita Caesarum "Domitianus" 4).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, Empire of Pleasures (Londinii: Routledge, 1998) pp. 231-232


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.