De republica Lacedaemoniorum (Xenophon)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De republica Lacedaemoniorum[1] (Λακεδαιμονίων Πολιτεία) est opusculum a Xenophonte Atheniensi, qui tum apud Lacedaemonios exsulabat, anno incerto[2] scriptum, in quo instituta et mores Lacedaemoniorum laudat ac velut exemplum ad imitationem ceteris civitatibus Graecis proponit. Opinionem ipsorum Spartanorum ilius temporis secutus, Xenophon paene omnia illa instituta uni viro praestantissimo ingenio attribuit, id est legislatori Lycurgo, quam opinionem hodierni indagatores in historia antiqua verisimilem esse negant. Praeterea dum contraria ceteris civitatibus edixisse Lycurgum ostendere vult, saepe veritatem paulum distorquet.

Summarium[recensere | fontem recensere]

Ita ex ordine laudat quae ad eugeniam, quae ad educationem, exercitationem corporum, epulas communes pertinent ; item quod artificiis exercendis victum vel etiam divitias quaerere cives vetantur, quibus nihil nisi milites esse licet, similiter quae ad observantiam legum magistratuumque, quaeque ad disciplinam et virtutem militarem pertinent comprobat atque ceteris Graecis opponit. Postremo de regibus disserit atque diuturnitatem stabilitatemque regni Spartae ad caelum extollit, cum ceterae civitates Graecae frequentibus rebus novis turbatae essent atque etiamtunc turbarentur. Maximumque argumentum praestantiae institutorum Spartae hanc immutabilitatem iudicat.

De ultimo capitulo[3][recensere | fontem recensere]

Ut in Cyropaedia, extremo libello de Republica Lacedaemoniorum breve capitulum legimus omnem priorem laudationem velut subruens atque negans Lacedaemonios , tempore quidem quo scribit auctor, communibus vitiis contaminatos Lycurgi decretis adhuc obtemperare. Plerique critici[4] hanc vituperationem ab ipso Xenophonte multo postea additam arbitrantur ac fortasse ne in lucem quidem vivo auctore editam esse[5]. Nonne enim senior factus et eventis doctus intellegere potuit Xenophon sese multo pulchriorem quam reapse erat rempublicam Lacedaemoniorum vidisse? Excellentia praeterea Lycurgi legum salva manet, quoniam neglectis eis tantum Sparta consenuit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Hippolytus Bazin, La République Des Lacédémoniens de Xénophon (1885).
  • Wilhelmina Adriana Kosten, Inquiritur quid Xenophontis "Lakedaimoniōn politeia" valeat ad Lacedaemoniorum instituta congnoscenda : specimen litterarium inaugurale; Ultraiecti,1921.[1]
  • Marcellus Meulder, La date et la cohérence de la République des Lacédémoniens de Xénophon, L'antiquité classique, 1989, vol.58, pp. 71-87[2]
  • Franciscus Ollier, Le mirage spartiate : étude sur l'idéalisation de Sparte dans l'antiquité grecque, de l'origine jusqu'aux Cyniques. Parisiis : E. de Boccard, 1933. (Dissertatio Universitatis Parisiensis).
  • Nicolaus Richer (editor), Xénophon et Sparte [colloquium Lugduni diebus 15-17 Iulii 2006 habitum] in Ktèma 32, 2007, pp. 293-456. {Francogallice, Italiane, Hispanice}
  • Henricus Conradus Stein, Bemerkungen Zu Xenophons Schrift Vom Staate Der Lacedaemonier (1878)
  • Albertus Wulff, Quaestiones in Xenophontis de republica Lacedaemoniorum libello institutae, dissertatio philologica..., Monasterii, 1884. Versio electronica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graece : Λακεδαιμονίων Πολιτεία.
  2. F. Ollier inter 394 et 383 a.C.n. proponit, E. Delebecque circa 387 a.C.n. ex coniectura (Essai sur la vie de Xénophon, pp194-199), alii aliter.
  3. Cap. XIV in manuscriptis, cap. XV et ultimum apud nonnullos editores recentiores. Commentarium huius capituli invenies apud Luccioni, Les idées politiques et morales de Xénophon, pp167-174.
  4. Pauci ut apocryphum expungunt.
  5. Ital Ollier et Delebecque. Contra Marcellus Meulder (vide infra).