Roman numeral 10000 CC DD.svg

Educatio superior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Universitas al-Qarawīīn Fez in urbe Maroci est veterrima orbis terrarum institutio educationis superioris quae continenter operatur et prima quae diplomata academica concedit, secundum UNESCO et Guinness World Records.[1][2]
Alma Mater Studiorum, Bononiae Italiae sita, est veterrima institutio educationis superioris in mundo Occidentali.[3][4][5]
Universitas Pennsylvaniensis se habet primam institutionem in Civitatibus Foederatis quae vocabulo universitas in nomine utitur.
Universitas Cantabrigiensis est institutio eruditionis superioris Cantabrigiae in Britanniarum Regno sita.
Universitas McGilliana est institutio eruditionis superioris Monte Regali in Canada sita.
Universitas Tokiensis est institutio eruditionis superioris Tokii in Iaponia sita.
Universitas Sancti Pauli est institutio eruditionis superioris Paulopoli in Brasilia sita.
Universitas Civitatis Capitis est institutio eruditionis superioris Civitate Capitis in Africa Australi sita.

Educatio superior, vel postsecundaria, vel tertiaria, vel gradus tertii, est ultimus eruditionis formalis gradus, qui post educationem secundariam confectam fit. Quae, saepe in universitatibus, academiis, collegiis, seminariis, conservatoriis, institutisque technologiae suppeditatur, ac in quibusdam institutionibus collegiatis praesto est, inter quas scholae vocationales et alia collegia quae diplomata academica et testificationes professionales concedunt. Educatio tertiaria in gradibus non-diplomaticis aliquando educatio addita vel educatio continua appellatur, ab educatione superiori diversa.

Educatio superior doctrinam, investigationem, severum opus adhibitum (ut in scholis medicis et dentalibus), et operam socialem comprehendere potest.[6] De doctrina, gradus praegraduatum et porro postgraduatum comprehendit, quorum hic saepe schola graduata appellatur, praecipue in America Septentrionali.

Pactio internationalis de iuribus oeconomicis, socialibus et culturalibus occasionne educationist superioris et ius educationis définit.[7]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oldest University.
  2. Verger 2003.
  3. Top Universities World University Rankings
  4. Our History - Università di Bologna.
  5. Paul L. Gaston (2010). The Challenge of Bologna. pp. 18. ISBN 1579223664 .
  6. Pucciarelli et Kaplan 2016.
  7. Pactio internationalis de iuribus oeconomicis, socialibus et culturalibus, articulons 13.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bakvis, Herman, et David M. Cameron. 2000. "Post-secondary education and the SUFA". IRPP.
  • United States Department of Education. 2006. Commission Reports: A National Dialogue: The Secretary of Education's Commission on the Future of Higher Education.
  • Davies, Antony, et Thomas W. Cline. 2005. The ROI on the MBA. BizEd.
  • Douglass, John A., et Todd Greenspan, eds. The History of the California Master Plan for Higher Education.
  • El-Khawas, E. 1996. Campus trends. Vasingtoniae: American Council on Education.
  • Ewell, P. T. 1999. Assessment of higher education and quality: Promise and politics. In Assessment in higher education: issues of access, quality, student development, and public policy, ed. S. J. Messick. Mahwah Novae Caesareae: Erlbaum.
  • Finn, C. E. 1988. Judgment time for higher education: in the court of public opinion. Change 20(4): 34-39.
  • Forest, James, et Kevin Kinser. 2002. Higher Education in the United States: An Encyclopedia. Santa Barbara: ABC-CLIO.
  • Green, Madeleine F., ed. 1988. Leaders for a New Era: Strategies for Higher Education. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Miller, Patrick L. 1979. Choosing a College. Madisoniae Visconsiniae: Inter-Varsity Christian Fellowship. ISBN 0877841721.
  • Pucciarelli, F., et Andreas M. Kaplan. 2016. Competition and Strategy in Higher Education: Managing Complexity and Uncertainty. Business Horizons 59.
  • Roszak, Theodore, ed. 1968. The Dissenting Academy. Novi Eboraci: Pantheon Books.
  • Snyder, Benson R. 1970. The Hidden Curriculum. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • Spellings, Margaret. 2006. A Test of Leadership: Charting the Future of U.S. Higher Education. A Report of the Commission Appointed by Secretary of Education Margaret Spellings. September. Summa.
  • Veblen, Thorstein. 1918. The Higher Learning in America: A Memorandum on the Conduct of Universities by Businessmen. Novi Eboraci: Huebsch.
  • Verger, Jacques. 2003. Patterns. In A History of the University in Europe. Vol. I: Universities in the Middle Ages, ed. Hilde de Ridder-Symoens, 35–76. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521541138.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad educationem superiorem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Educatio superior in Victionario.