Ecclesia cathedralis Landavensis

E Vicipaedia
Cathedralis Landavensis

Ecclesia Cathedralis Landavensis, metropolis dioeceseos Landavensis, in suburbio Landava[1] Castrorum Didii Cambriae sita est. Fanum sanctis Dubritio, Teliavo et Oudoceo dedicatum, eiusdem nominis vici colle situm, iuxta fontem exsiccatum viamque Romanam Iuliam Maritimam ad septentrionem tendentem atque prope fluminis Taviae vadum fundatum, a castello Castrodidiensi duo milia passuum distat.?

Historia antiqua[recensere | fontem recensere]

Maxime incertum est num sancti Dubricius Teliavusque ecclesiam cognoverint. Oudoceus tamen, Teliavi forsitan nepos, in eadem plaga Glamorganensi (h.e., cantref Penychen) ecclesias erexit.

Episcopi solum millennio primo vergenti distingui possunt. Anno 915, Cimeilliac quidam antistes a Normannis captus a rege Athelstano redemptus est. Undecimo saeculo praesules Hergualdus Iosephusque cogniti sunt. Synodus sub Hergualdo anno 1056 habita est.

Ecclesia Landavensis hoc tempore monasteriis vicinis (Lancarbanensi et Laniltuto Maiori) se imposuit traditionesque ecclesiarum pagi Ariconensis (linguis vernaculis Ergyng, Archenfield) et Llandeilo invocavit.

A Normannorum victoria ad Reformationem[recensere | fontem recensere]

despectus in Capellam Dominae Nostrae

Anno 1107, Urbanus successionem epicopalem Normannorum sub aegide accepit. Sancti Dubricii reliquias ex insula Enlli Landaviam transtulit. Ecclesiam novam magno cum arcu construxit cui Sancti Petri dedicationem adiecit. Territoria magna episcopis vicinis Menevensi Herefordiaeque subiecta reclamavit. Librum Landavensem cartulas authenticas fictasque continentem hoc visu edidit.

Anno 1188, archiepiscopus Doroberniensis Balduinus de Forde comitante Giraldo Cambrensi Brechoniae archidiacono Expedtitionem Sacram hortatus in vico iuxta crucem praedicavit missamque postridie ad altare maius celebravit.

Henricus de Bergavenni antistes capitulum sub archidiacono regulariter constitutum instituit.

Gulielmus de Braose episcopus Nostrae Dominae capellam aedificavisse creditur. Aula capitularis eodem fere tempore erecta est. Campanile cuius ruinae adhuc conspiciuntur supra collem positum est.

Quindecimo saeculo ecclesia cathedralis a praesulibus, praecipue Iohanne Marshall, ornata, David Mathew armiger sepulcro insigni humatus, turris meridionalis ab avunculo regis Henrici VII elevata est.

Ab Reformatione ad Bellum Mundiale II[recensere | fontem recensere]

Arcus parabolicus Georgii Pace et statua Christi a Iacobo Epstein sculpta

Post ecclesiae statum sub rege Henrico VIII mutatum sanctorum reliquiae dissipatae sunt.

Elizabetha regnante, episcopus Gulielmus Blethyn structuram in parte restauravit.

Ecclesia tum insurrectione cambrica tum bello civili anglico depraedata, anni 1703 tempestate, turri septentrionali eversa, vastata est. Ioannes Nash aediculum inter muros adaptavit.

Saeculo undevicesimo, post revolutionem industrialem, divitiae regioni huic adfluebant. Magnatium donationes episcopo Ollivant decanoque noviter conlato, Gulielmo Bruce Knight, ut restaurationem inciperent permiserunt. Ab architecto, Ioanne Prichard, saeculi tridecimi archetypi electi sunt. Turrim sive spiram septentrionalem a fundamentis erexit, quae non obstante Britanniae Minoris Normanniaeque exemplorum influentia proprio modo concepta opus originale manet. Retrotabula altaris principalis, quae nunc in capella laterali videtur, a Dante Gabriele Rosetti depicta est.

Die 1 Februarii 1941, Belli Secundi Mundalis cursu ecclesia pyrobolo magnopere vastata est, et postea sub decano Glyn Simon ab architecto Georgio Pace reconstructa est. Capella militari adiuncta, arcus magnus parabolicus Domini maiestatem Iacobi Epstein sustinens navatam a choro dividit. Fenestrae vitreae a Galfrido Webb Ioanneque Piper fusae sunt.

Anno 1994, Decano Ioanne Rogers, cranium Sancti Teiliavi, e reliquiis tempore Reformationis dissipatis, quo familia Australiensis, Matthews nomine, potita erat, ad cathedralem restitutum in novo scrinio in cappella Sancti Teliavi conditum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. W. Williamson, The story of Llandaff cathedral. Glocestriae: British Publishing Co., 1921? Textus apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae cathedrales Angliae Cambriaeque mediaevales