Dioecesis Erfordiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula geographica
Situs dioecesis in Germania
Indicia fundamentalia
Episcopus: Huldericus Neymeyr
Auxiliarius: Reinardus Hauke
Ioannes Reinardus Koch (emeritus)
Emeritus: Ioachim Wanke
Vicarius generalis: Raimundus Beck
Officialis: Henricus Gunkel
Archidioecesis: Paderbornensis
Numerus decanatuum: 7
Numerus paroeciarum: 97
Area: 12 000 km²
Numerus incolarum: 2 300 000 (1 Ianuarii 2005)
Numerus catholicorum: 163 938 (mense Decembri 2005)
Portio: 7,1 %
Inscriptio cursualis: Herrmannsplatz 9
99084 Erfurt
Pagina interretialis: [www.bistum-erfurt.de]
Inscriptio electronica: [mailto:]
Ecclesia cathedralis et Ecclesia Sancti Severi.

Dioecesis Erfordiensis (Germanice Bistum Erfurt) est dioecesis in Thuringia.

Peregrinatio dioecesana anni 2004: peregrinatores conveniunt in scalis Templi cathedralis Erfordiensis

Dioecesis iurisdictio super totam quasi Thuringiam extenditur regionibus valde exiguis exemptis et in oriente (hae ad Dioecesim Dresdensem-Misnensem pertinent) et in meridie in regione Rhön (illae ad Dioecesim Fuldensem pertinent). Circiter 154 milia catholicorum curentur, quorum multitudo in regione Eichsfeldia habitat. in summa Thuringiensium 8% catholici, 25% autem protestantici sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Episcopatus Erfordiensis primo conditus est anno 742 a Sancto Bonifatio ipso sed iam anno 755 unificatio facta est cum Moguntiaco. Post Secundum bellum mundanum numerus catholicorum crescebat propter Germanicos profugos e Silesia, Borussia Orientali, Sudetia et aliis terris. Episcopi Fuldenses et Herbipolitani legatos mandatos nominabant ob divisionem politicam Germaniae dioecesana territoria negligentem. Anno 1953 Iosephus Freusberg episcopus auxiliaris creatus est. Freusberg et eius successores Hugo Aufderbeck et Ioachimus Wanke quantum potuere structuras ecclesiasticas solidas in meridie Rei publicae democraticae Germanicae statuebant. Anno 1973 Apostolica administratio Erfordiensis-Mainigiensis constituta est. Denique die 8 Iulii 1994 dioecesis propria post plus quam mille annos renata est.

Magnitudo[recensere | fontem recensere]

In decanatibus septem cum parochis 73 circiter centum sacerdotes animas curant. Auxiliantur a mercennariis laicis 70 et multis aliis hominibus honorariis cooperantibus.

Nexus interni

Ecclesia cathedralis Erfordiensis

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stephano Alexandro Würdtwein: Thuringia et Eichsfeldia medii aevi ecclesiastica archidiaconatus distincta Commentatio 1, Mannhemi 1790