Latinitas bona

Ecclesia cathedralis Erfordiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cathedralis ad sinistram partem, cui propinquissima est Ecclesia Sancti Severi; ambae catholicae sunt

Cathedralis Mariana Erfordiensis (Theodisce: Mariendom Erfurt) media in urbe Erfordiae invenitur. Sedes est episcopi Erfordiensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Erfordiae, quo aliae similes urbes egent, vestigia mediaevalia abundant. Centrum urbis Secundo bello mundano finito satis incolume restabat: id hodie rebus periegeticis maxime subvenit. Iam sic dictus reformator Martinus Lutherus ipse Erfordiam esse turritissimam proclamavit. Urbis coronae erant cum Cathedralis BMSV dicata atque Ecclesia Sancti Severi propinqua tum Ecclesia SS Petri et Pauli in Monte Petrino. Aedis haec post annum 1813 in ruinas redacta una cum monasterium quasi periit. Unde evenit quod mons cathedralis, qui dicitur, unica corona restat nostris diebus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Manuale architectonicum vivum cathedralis ipsa esse videtur hominibus, qui eam visitant. Loco aedificii superioris ecclesiae primae Erfordiensis, quam anno 725 fortasse Sanctus Bonifatius Winfridus ipse aedificari iusserat, facta est annis ab 1154 ad 1182 basilica Romanica. De quo testimonium perhibent turres fenestris rotundorum arcuum praeditae. Cum construeretur, inventa sunt ossa sanctorum Adolaris et Eobani, Bonifatii consortium. Sepulti in crypta cathedrali mox patroni ecclesiae facti sunt. Medio aevo cadente, quo Erfordia nimis florebat, cathedrali forma hodierna data est. Anno 1329 collis cathedralis versus plateam cathedralem saxis aggeratis amplificata est. Arcus cavei plures aedi tenendae additi sunt. Quod chori alti constructionem (annis ab 1349 ad 1372 confectam) permisit. Iam anno 1330 portae triangulares constructae erant; annis ab 1455 ad 1465 navis longa artis Gothicae exeuntis exorta est. Inerant et insunt cathedrali artificia permulta. Campana quae vocatur Gloriosa anni 1497 totius orbis terrarum maxima est, quae libere oscillat.

Pompa magna debetur possidentibus priscis quoque. Conventum collegiale BMSV capitulanos maxime notos sartos et tectos protexit. Ei multa aedificia secunda quoque erant. Illi clerici saeculares capitulum conventuale habebant regula monachica ulla neglecta. Quod conventum usque ad initium saeculi XIX exstabat. Tempore sic dictae Reformationis et Bello triginta annorum saeviente cathedralis vel protestantica fuit, saltem brevissimum tempus. Attamen iure cathedralis catholica locus Lutheranus appellari potest: namque hic Lutherus ordinationem sacerdotalem recepit anno 1507 ab episcopo auxiliari Ioanne Bonemilch. Postea Lutherus theologiam catholicam ibidem docuit.

Fons[recensere | fontem recensere]

Stephani Raßloff mystagogiae Erfordienses.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Μητρόπολις τῆς Ἐρφούρτης ("Ecclesia cathedralis Erfordiensis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia cathedralis Erfordiensis spectant.