Officialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Officialis[1] est, qui officio fungitur sive civili, sive organizationali sive ecclesiastico.

Imperium Romanum[recensere | fontem recensere]

Officiales erant, qui ad officium viri illustris (ut puta praesidis provincialis) pertinebant.

Ius canonicum[recensere | fontem recensere]

In iure canonico Ecclesiae Catholicae verbum officialis vicarium iudicialem designat, qui tribunali ecclesiastico praeest (cf. can. 1573 CIC/17).

Codex Iuris Canonici anni 1983 magis titulo vicarii iudicialis loco officialis utitur (can. 1420 CIC/83). In Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium tantum titulus vicarii iudicalis invenitur (can. 1086 CCEO).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Du Cange, Glossarium ad mediae et infimae Latinitais, Parisiis, 1845, Didot fratres, T. IV, p.701; vel Fons: Du Cange