Latinitas bona

Ecclesia Sancti Severi (Erfordia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia S Severi Erfordiae

Ecclesia Sancti Severi (Theodisce: Severikirche) media in urbe Erfordiae invenitur. In monte prope Cathedralem BMV stat.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Aspectus interior huius catholici fanum, quod columnis teneris tamquam ecclesia aulica Gothica constructum est, visitatorem revera moveat. Multa artificia admirari possunt, e.g.:

  • Statua S. Severi in porta meridiana (c. annum 1375)
  • Statua Ioannis Baptistae (c. annum 1363)
  • Statua S. Catharinae (c. annum 1460), eine Pietà
  • Deipara cum Iesu parvulo (c.annum 1480)
  • Altare tripartitum in honorem BMV in ala septentrionali (1510)
  • Suggestum sacrum epitaphicum (1576)
  • Altare privilegiatum (1670/80)
  • Tegumentum organi generis Baroci (1714)
  • Organum a firma Klais confectum (1930)
  • Iesus dolorosus Hildegardis Hendrichs Erfordiensis (1953)

Sed haec omnia perpulchra vere aliis operibus gravitudine obscuratur, i.e.: statua Deiparae cum Iesu parvulo Ioannis Gerhart (c. annum 1340), sarcophago Sancti Severi (1360/70) tabula sepulcrali, fonte baptismali cum conopeo 15 metrorum in altitudinem e lapideo arenaceo (1467) et caelamine Sancti Michaelis ex alabastrita (1467). Res ultimas duas eundem artificem fecisse verisimile est.

Delubro huic etiam campanae variae et multae sunt, quarum quinque saeculi XV exeuntis. Aliae anni 1952 respective anni 1962 sunt.

Historia structoria[recensere | fontem recensere]

De initio ecclesiae proh dolor fontes absunt, attamen saltem unum aedificium antea fuisse constat. Monachium Sancti Pauli Benedictinarum iam saeculo VIII hic fuerat. Anno 836 reliquiae Severi, episcopi Ravennensis, uxoris eius Vincentiae filiaeque Innocentiae huc venerunt. Severus tunc cum apostolo Paulo patronus ecclesiasticus alter creatus est.

Reparationibus pluribus confectis omnia corruere minabantur, ut episcopi in toto Imperio indulgentiarum concessionibus pecuniam necessariam ad templum reaedificandum fecerunt. Constructio prisca Romanica adhuc bene cognoscitur in superficie ecclesiae Gothicae. Isti erat tam ad orientem quam ad occidentem chorus: agebatur de basilica trium navium et duarum navium transversarum necnon duarum turrium. Exempla Ecclesiae Sancti Petri finitimi et cathedralis ipsius sequenda erant, ut liquet. Isti labores c. annum 1275 incohabantur; quando naves quinque post 1350 finitae erant Gothici generis ecclesiam aulicam architecti quasi iam anticipaturi erant.

Incendium maximum anni 1472 huic ecclesiae valde nocuit. Postea tectum magnum fano impositum est turresque laterales renovatae sunt turrisque centralis erecta est. Tempore Bello triginta annorum haec ecclesia annis inter 1633 et 1635 protestantica fuit tempore occupationis Suecicae crudelissimo.

Fons[recensere | fontem recensere]

Schareck, Andreas: Erfurt, Mitteldeutscher Verlag, Halle 2013, ISBN 978-3-95462-005-0, p. 26-27

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam S Severi Erfordiae spectant.
Incubator-logo.svg Lege Ναὸς Ἁγίου Σεβήρου (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Sancti Severi (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam