Dei genetrix Volodimiriensis

E Vicipaedia
Dei genetrix Volodimiriensis
Hetoemasia in latere altero imaginis Volodimiriensis

Dei genetrix Volodimiriensis[1] est imago thaumaturga Dei genetricis, quae in Ecclesia Orthodoxa Russica colitur. Tres dies festivos habet:

Iconographia[recensere | fontem recensere]

Imago Dei genetricis generis, quod Eleusa (Graece Ἐλεοῦσα, scilicet Latine Misericors) nominatur, est. In iconibus generis Eleusae Iesus puer genam suam ad matris genam applicat et mater eum amplectitur. Ligno imaginis verso Hetoemasiam saeculo XV ineunte pictam videre potes.

Historia[recensere | fontem recensere]

A Sancto Luca, ut et multae aliae imagines venerandae, picta esse dicitur. Re vera Graeca est. In Russiam circa annum 1130 translata est et in monasterio Vyshegorodensi Kioviae collocata. In Volodimiriam Andreas Bogolubensis eam anno 1160 attulit ibique in Ecclesia cathedrali Dormitionis collocata est. Eam veluti tutamen quoddam, quotiescunque erat pugnaturus, secum in castris ferre solebat Andreas; ejusque ope victoriam de Bulgaris Volgensibus reportatam fuisse narrant. In Moscuam Basilio I regnante translata est, ut a Tamerlane urbem defenderet. Post ter Moscuam a Tataris defendisse putatur. In Ecclesia cathedralis Dormitionis Cremlini colebatur. Ab anno 1930 in Pinacotheca Tretiakoviana servabatur et anno 1991 in Ecclesiam Sancti Nicolai in Tolmatschi, quae et templum Orthodoxum et pars Pinacothecae simul est, colitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Vladimiriensis, vide: Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 135–136. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Dei genetricem Volodimiriensem spectant.
  • De imagine Volodimiriensi (Russice)