Cynegeticus

E Vicipaedia
Venator cum cane rediens. Vas Graecum antiquum nigris figuris pictum.

Cynegeticus (Graece Κυνηγετικός '[liber] de canibus ducendis') est libellus a praeclaro scriptore Atheniensi Xenophonte de canibus venaticis et eorum usu in leporibus praecipue sed etiam cervis aprisque venandis, tempore incerto conscriptus. In hoc libro praeter canes venator, qui canes semper pedibus sequitur, retibus, venabulis, missilibus telis, foveis cum pedicis (ποδοστράβαι) nonnumquam utitur. Xenophon et ipse venator studiosus fuit qui de venatione plurimis locis operum suorum meminit (Anabasis, Cyropaedia...) : itaque iuniores hanc artem hic docere cupit, per quam iuventutem ad virtutes bellicas perduci posse confidit. Venationem enim partem educationis liberalis esse oportere arbitratur[1].

[recensere | fontem recensere]

Liber Xenophontis a deis Artemide et Apolline exordium capit, qui venationem invenerunt atque centauro Chironi tradiderunt. Sequitur catalogus venatorum mythicorum (Meleager, Hippolytus, Telamon etc) qui omnes discipuli Chironis dicuntur. Nonnulli philologi de genuitate dubitaverunt atque hoc prooemium a mythographis multo serius viventibus excogitatum atque operi additum voluerunt[2].

Ultimo autem capitulo, quod totum opus velut epilogus coronat, laudata magnificentissimis verbis venatione[3], vehementer in sophistarum vanam doctrinam invehitur, qui iuventutem mera arte decipiendi corrumpunt. Verisimiliter eis iratus erat quia magistrum Socratem ex invidia perdiderant atque de discipulis eius male dicebant. A sophistis plurimum distant veri philosophi qui meliores discipulos faciunt. Qui epilogus in libro huius generis multis inexpectatus videri potuit, sed Xenophon vera (venatio, philosophia) a mendacibus falsisque (sophistica) discernere cupivit. Praeterea Cynegeticus nonnullas similitudines cum de Republica Lacedaemoniorum praebet : in ambobus enim operibus - quae fortasse circa idem tempus scripta sunt - Xenophon Spartanam educationem cum educatione Atheniensium comparatam praetulisse videtur.

Inter prooemium et epilogum praecepta venatoria tironibus traduntur.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • D.B. Hull, Hounds and hunting in ancient Greece. Chicago : University of Chicago Press, 1964.
  • Ricardus Iohannes, De Studio venandi apud Graecos et Romanos, Gottingae, 1907 [Dissertatio Academica] [1]
  • Ludovicus L'Allier, Une tentative d’explication de la diatribe contre les sophistes : de l’Art de la chasse de Xénophon, Cahiers des études anciennes, XLV, 2008 Versio electronica
  • Otto Manns, Über die Jagd bei den Griechen, Cassel, 1888-1890. Tria volumina.
  • Henricus Rézette, La Chasse dans l'oeuvre de Xénophon, Lovanii, 1945. [Dissertatio Academica].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cap. XII : τὰ δὲ πρὸς τὸν πόλεμον μάλιστα παιδεύει... σώφρονάς τε γὰρ ποιεῖ καὶ δικαίους διὰ τὸ ἐν τῇ ἀληθείᾳ παιδεύεσθαι
  2. Marchant pp XLII-XLIII (introductio).
  3. Cap. XII.