Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Cyclus Inarotis et Petubastis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cyclus Inarotis et Petubastis, cum locum habeat in Aevo Tertio Intermedio, bellatores nihilominus per anachronismum loricam hamatam (necnon tunicas) gerentes describit, quasi milites Ptolemaici qui Opere Musivo Praenestino de Nilo hic depinguntur.

Cyclus Inarotis et Petubastis est nomen quod docti nostrae aetatis cuidam fabularum Aegyptiarum (aevi fortasse Hellenistici Romanive) quasi-epicarum seriei lingua Demotica scriptae dant. Fabulae ad heroica principum bellatorum Aegyptii Aevi Intermedii Tertii (1070-664 a.C.n.) opera spectant.

Index Fabularum[recensere | fontem recensere]

Fabulae maiores[recensere | fontem recensere]

Fabulae videntur antiquitus plurimae fuisse; hodie autem (cum sat multa sunt aliarum fabularum fragmenta) sunt quattuor notae digni textus:

  1. Inarotea: Asaradinus Assyrorum rex provocat Inarotem Pharaonem. Postea, Assyrus venificam ad Inarotem capiendum mittit, quae formam gryphis ingentis sumit. Ei obviam it Inaros cum sodalibus (inter quos est Petubastis hic iuvenis) iter per Aethiopiam maritimam faciens. Inaros hasta gryphem interficit, et ex pelle loricam facit. Postea, Pecruris noctu furtim scalas ascendit in domo regia Asaradini.
  2. De Proelio pro Thorace Inarotis: Inarote nuper defuncto, Petubastis factus est Aegyptiorum rex. Sed Inarotis exequiis iam parandis, rixa fit inter Pemutem Minorem et Ortiamenem ducem de thorace defuncti regis. Petubastis, qui scit bellum civile inter factiones facillime fieri posse, remis atque velis conatur pacem restituere.
  3. De Proelio pro Praebenda Ammonis: Petubastis filium suum Chayrem, praebenda magni sacerdotis Ammonis donat. Sed inter Ammonis festivitates, iuvenis sacerdos Hori ignotus cum 13 Bucolis advenit, qui praebendam sibi pertinere asseverat. Ammonis navem vi sumunt, et monomachias faciunt, primum Chayrem et dein vicessim omnes heroes superantes.
  4. De Aegyptiis et Amazonibus: Petechonsis princeps expeditionem in Mesopotamiam faciens, tribui Amazonum bellicoso obviam it, et bellum infert. Monomachiam cum Sarpot Regina facit, aequo marte. Neutro alterum superante, denique amantes fiunt, et sociati contra Indos proeliunt.

Fragmenta[recensere | fontem recensere]

Habemus plurima fragmenta, inter quae sunt:

  • Papyri Cairenses 50137 (Inaros), 50142: insunt Chayris Halbetis filius, et al.'
  • Tabula Cantabrigiensis Fitzwilliam 4695: "Estne Calasiris patri meo Osiri [i.e., defuncto] Inaroti Regi [aequus]?"
  • Papyri Carlsbergenses non divulgatae: 57, 205. Hac papyro mentio fit "40 Mulierum Aethiopicarum." (P. Carlsbergenses 68+123, 80, 164, 458, 591 sunt ex Inarotea)
  • Papyrus Tebtynensis 12
  • Papyri Tebtynenses Tait 1–4 (2 est ex Praebenda Ammonis)
  • Papyrus Vindobonensis D6920–22: insunt Chayris Petubastis filius, Pacruris, Petubastis rex, Petechonsis.

Fabulae ancipites[recensere | fontem recensere]

Hasce fabulas alii in cyclo numerant, alii non:

  • Amores Besae: Haryothes quidam cum amata sua Taesis a divite rivali petatur, Besam[1] rogat ut puellam eripiat. Sed Besa ipse puellam concupiscit, quae pro parte sua, fidem Haryothis servare vult, itaque Besa incensus Haryothem interficit. Taesis poscit ut amasius nunc defunctus sepeliatur, sed re peracta Besae hastam sumit ipsa et mortem sibi consciscit.
  • De Nepherchasocare[2] et Babyloniis: Mentio fit Petubastis Regis defuncti.

Personae[recensere | fontem recensere]

Inter personas qui in plure una fabula partes agunt sunt:

Domus Inarotis[recensere | fontem recensere]

Nomen Patronymicum Tituli Urbs Deus patronus Indoles & scitu digna
Inaros -tis Psinosiris Boccheniphidis filius Rex Phre Inaros videtur esse rex sapientia quadam et virtute praeditus, sed maiore fabularum parte iam vitae defunctus est. Apparet autem interdum in somniis. Vivus Petubastin patronus dilectum protegebat.
Pemus -tis Minor Inarotis filius legatus militum Heliopolis Athum, Phre-Harachthes
Minnemmes[3] Inarotis filius Praefectus Elephantines Elephantine Chnumonebieb Adversarii eum quasi Aethiopem obloquuntur.
Menthebal[4] Inarotis filius Baal "Contra Syriam oriundus," unde nomen quasi Semiticum.
Petechonsis Inarotis filius? princeps, legatus militum Pr-Spd Petubastin primum non amat. Eum dicit esse "Istum piscatorem hominem Tanitem, laqueum mala herba nectatum Butoitam, Petubastin Chayris filium, quem ego regem numquam dixerim!" Sed nihilominus vir honestus Regi semper paret.
Pecruris Petechonsis filius legatus orientis Spd Prudens, et fortasse senex. Petubasti Regi inter omnes Inarotidas amicissimus.


Domus Petubastis[recensere | fontem recensere]

Nomen Patronymicum Tituli Urbs Deus patronus Indoles & scitu digna
Petubastis Chayris filius Rex Tanis Ammon Petubastis praeter omnia pacem et concordiam cupit, sed semper violentis curis affligitur, praesertim quod alii reguli et bellatores (praesertim Inarotidae) modo aegre auctoritati Petubastis respectant. Praesertim pro filio suo impetuoso Chayre sollicitatur.
Ortiamennes[5] Chayris filius Dux militaris Dw-pɜ-Rc Mendes Pugnator fortasse peritissimus Chayridarum, cum saepe in fabulis vincatur.
Teos -tis Chayris filius legatus militum Mendesii nomi. Mendes Prudens, et fortasse senex,nam alii saepe eum "patrem" vocant.
Chayris Petubastis filius Regis Filius, dux militaris Ammon Dominus Thebarum Animi ferventioris iuvenis, qui saepe bellatores quos superare non possit evocat.

Fundamentum historicum[recensere | fontem recensere]

Actio fabularum Cycli locum habet in saeculo septimo a.C.n., inter Aevum Intermedium Tertium, regnante Dynastia Vicesima Sexta, quo tempore principes Lybicae originis varias terrenas tenebant, et Aethiopibus a meridie, Assyris ab oriente sole invadentibus, quoad fieri poterat resistebant. Cuius aerae repraesentatio in fabulis aliis rebus verax, aliis ficticia.

Personae[recensere | fontem recensere]

Inter fabularum heroes sunt nonnulli quos cum quadam certitudine cum historicis principus identificare possumus.

  • Asaradinus, Assyrorum rex (Acchadice Aššur-aḫḫe-iddina, Demotice e.g. Ʒslštnỉ sed varie) scilicet eo tempore nunc Aegyptum superabat tunc potestatem politicam inter Aegypti principes exercebat. Fabula quam Inaroteam (vide infra) dicimus specat ad eversionem historicam principum contra Asaradinum. Etiam in De Proelio pro Thorace Inarotis fabula, mentio Asaradini obiter fit.[6]
  • Inaros Psinosiris est fortasse princeps historicus, nam in Inarotea pater eius dicitur esse Boccheniphis[7] Peteesis filius. Qui Bocceniphis in fontibus Assyricis (Acchadice Bakunani’pi) Athribis princeps attestatur. Forsitan Inaros fuit filius verus Bocceniphidis filius, et cum aliis principibus res novas in Asaradinum intulit, forsitan autem Inaron[8] qui potius Persas repugnavit repraesentat.[9]
  • Petubastis rex Tanis (Acchadice mPuṭubišti šar aluṢa’nu) recordatur in inscriptionibus Asaradini. Ergo, paene certum est Petubastin nostrum eundem esse ac Petubastis II.
  • Pecruris principem eiusdem nominis qui Aegyptios contra Assyros duxit repraesentat (Acchadice mPakruru šar aluPišaptu[10] In fontibus Assyris, Pecruris omnium principum rebellium maximum periculum haberi videtur.[11]

Et alii. Sed non solum principes singuli attestantur, sed etiam urbium confoederationes generatim cum condicionibus historicis concinunt.[12]

Res militaris[recensere | fontem recensere]

Bellatores mores heroicos debellandi sequuntur. Non in ordine militare statuuntur, sed singuli singulos ad monomachias comminus pedestres (sine equo, sine curru) compugnandas provocant. Talia sane argumento epico convenient, sed ab inscriptione pharaonis Aethiopici Piye[13] res militaris eo tempore fere ita esse videtur.[14]

Ab altera parte, arma sunt ex serioribus aevis: bellatores saepe lorica hamata, thorace, gallea, ocreis, et scuto protegi, et tunicam sub arma gerere dicuntur,[15] qui apparatus magis cum aevo Hellenistico convenit.

Anachronismus[recensere | fontem recensere]

Anachronismus etiam in aliis rebus invenitur. Exempli gratia, consiliator Asaradini per Oromazen iurat, sunt praeterea inter pedites Medi, vestimenta ex carbaso et Milesia lana[16] fiunt, rudentes ex Gaditano fune,[17] Meroe est urbs magni momenti, exercitus iter facit ad Indiam, et cetera.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De textibus ipsis[recensere | fontem recensere]

  • 1910 W. Spiegelberg, Der Sagenkreis des Königs Petubastis.
  • 1962 A. Volten Aegypter und Amazonen (Pap.dem.Vindob. 6165 und 6165A), (=MPER 6)
  • 1964 E. Bresciani, Der Kampf um den Panzer des Inaros (Papyrus Krall) (=MPER 8).
  • 1990 E. Bresciani, “La corazza di Inaro era fatta con la pelle del grifone del Mar Rosso,” EVO 13
  • 1995 F. Hoffmann, Ägypter und Amazonen: Neue Bearbeitung zweier demotischer Papyri, PVindob. D 6165 und P.Vindob. D 6165A (=MPER n.s. 24), ISBN 3-85119-259-1
  • 1996 F. Hoffmann, Der Kampf um den Panzer des Inaros, Studien zum P. Krall und seiner Stellung innerhalb des Inaros-Petubastis- Zyklus (=MPER n.s. 26), ISBN 3-85119-265-6

Num quaedam rerum Graecarum imitatio insit[recensere | fontem recensere]

  • 1910 W. Spiegelberg, Der Sagenkreis des Königs Petubastis.
  • 1927 G. Roeder Altägyptische Erzählungen und Märchen (praesertim pp. 337–8)
  • 1956 A. Volten "Der demotische Petubastisroman und seine Beziehung zur griechischen Literatur", pp. 147–52 Akten des VIII. Internationalen Kongresses für Papyrologie (MPER 5)
  • 1995 F. Hoffmann, Ägypter und Amazonen: Neue Bearbeitung zweier demotischer Papyri, PVindob. D 6165 und P.Vindob. D 6165A (=MPER n.s. 24), praesetim pp. 23–4, ISBN 3-85119-259-1
  • 1996 F. Hoffmann, Der Kampf um den Panzer des Inaros, Studien zum P. Krall und seiner Stellung innerhalb des Inaros-Petubastis- Zyklus (=MPER n.s. 26), ISBN 3-85119-265-6
  • 1999 F. Thissen "Homerischer Einfluss im Inaros-Petubastis-Zyklus?" pp. 369–387 SAK 27
  • 2007 A. Almásy, 
”A Greek Amazon in an Egyptian Story – The Character of Queen Serpot in the Cycle of Petubastis”, inter Studia Aegyptiaca XVIII: Proceedings of the Fourth Central European Conference of Young Egyptologists, pp. 31—37, ISBN 978-963-463-952-7

Figurae Graecae nominum Aegyptiorum[recensere | fontem recensere]

  • 1909 Griffith, "Introduction," Catalogue of the Demotic Papyri in the John Rylands Library, vol. III, Part II: Philological
  • 1978 Brunsch, "Untersuchungen zu den griechischen Wiedergaben ägyptischer Personennamen," Enchoria, 8.1 pp. 1–142
  • 1980Lüddeckens et al., Demotisches Namenbuch
  • 1997 Clarysse, "Greek Accents on Egyptian Names," Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 119, pp. 117–184

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Besa heros (an antiheros?) in fragmento Hafniensi etiam reperitur, ubi Inaros commercium quoddam habet cum bestiis loquentibus, et Besa ad Aethiopiam missus, male receptus, venenatur.
  2. Nɜ-nfr-kɜ-Skr "Bonus/Pulcher est spiritus/taurus Socaris," nomen nusquam Graecis litteris attestatum, sed alia nomina qui ex Nɜ-nfr- incipiunt Graece Νεφερ- (quod mirum est) scribuntur.
  3. Mn-Nb-Mcɜ.t "Min Dominus Iustitiae," et phonetice Mn-Ỉrm=y "Min mecum" scriptum, quae appellationem mənnəmei indicant. Nomen nusquam litteris graecis scriptum attestatur.
  4. Mnṱ-Bcl "Month-Baal", nomen nusquam litteris graecis attestatum, sed confer nomina qualia sunt Μενθέσουφις, Μενθώτης, et Hannibal (cum Graeci potius Ἀννίβας scribere soluerint.)
  5. Wr-Tp-Ỉmn-Nỉwt (et Wr-ty..., id est dỉ, scriptum, quod sine dubio appellationem verbi verius exprimit), verbatim "Magnum Caput (seu Magnus Princeps) Ammonis Thebarum," ergo nonnulli credunt titulum potius quam nomen esse. Nomen nusquam litteris Graecis scriptum attestatur, sed procul dubio *wərtiamənnē sonnabat, quod Graeci verisimiliter "Ὀρτιαμεννῆς" (genitivo aut -ῆτος aut -έους) scripsissent.
  6. Vide, exempli gratia, Ryholt 484—5.
  7. Bɜk-n-Nfy "Sevus Venti." Nomen Graecolatinum non attestatur, sed cf. Bocchoris, Bɜk-n-Rn=f ("Servus Nominis Eius"), et Πετένιφις (E.g. O.Claud. 162) Pɜ-Ty-Nfy ("Quem Dedit Ventus").
  8. E.g. Hdt. 3.12 "Ταῦτα μέν νυν τοιαῦτα ἐόντα εἶδον· εἶδον δὲ καὶ ἄλλα ὅμοια τούτοισι ἐν Παπρήμι <ἐπὶ> τῶν ἅμα Ἀχαιμένεϊ τῷ Δαρείου διαφθαρέντων ὑπὸ Ἰνάρω τοῦ Λίβυος.", Thuc. 1.119.3 "Ἰνάρως δὲ ὁ Λιβύων βασιλεύς, ὃς τὰ πάντα ἔπραξε περὶ τῆς Αἰγύπτου...." Nota bene nomen in fontibus litterariis semper inclinari aut Inarōs aut Inarŏs -i.
  9. Ryholt, 488—9
  10. Pišaptu est nempe urbs Aegyptia Pr-Spd, "Domus dei Spd", cuius nomen Graeco-Latinum nescimus. Sed nota bene Pecrurin in fabulis per deum Spd iurare.
  11. Ryholt 487—8
  12. Kitchen, pp. 456—8, §§425—6.
  13. Nomen Graecolatinum deest.
  14. Spalinger, p. 57: "No battle recorded in Piye's victory stela is chariot connected. . . . Rather, if we can trust the famous passage in lines 3ff . . . , the military ethics of the day predicated a type of hand-to-hand combat, often just two men against each other, wherein battles were announced before commencing."
  15. Spalinger, p. 58
  16. Laudatissima, secundum Plinium NH, 29.9.33
  17. Cf. Horatii Epodum 4, v. 3 "Hispanicis ... funis."


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.