Haec pagina est honorata.

Lingua Aegyptia Demotica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Demoticis litteris inscriptum ostracon Ptolemaicum, preces recordantibus deo Ammoni ut caecus videat. Signa magna in angulo superiore et dextro legenda sunt ḥsb.t, nempe "Anno (regni)."

Lingua Aegyptia Demotica est forma seu gradus Linguae Aegyptiae antiquae quae litteris Demoticis scribi solebat, nempe a saeculo septimo medio a.C.n. usque ad quintum p.C.n. "Demoticam" cum Aegyptologi dicant, eo nomine sibi volunt vel Scripturam Demoticam, vel Linguam Demoticam. Hi sensus utrique cum altero saepe confunduntur, neque ab ipsis doctis semper distinguuntur.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Singula Linguae Demoticae generatim in medio sunt inter Linguam Aegyptiam Serotinam (quae solet litteris hieroglyphicis scribi) et Linguam Copticam (litteris fere Graecis); haec autem habentur Demoticam ab aliis Linguae Aegyptiae gradibus discernere:

Discrimina a Linguae Aegyptia Serotina
  • Verba adiectiva praefixu nɜ- praestant (Coptice ⲛⲁ−, at lingua classica nullum indicium),[1]
  • Tempore praesenti nullum nomen nisi determinatum potest pro obiecto directo stare sine praepositione n, neque pronomen sine n-ỉm=[2]
  • Praepositio ỉỉr-ḥr "ad faciem, ante" (unde copticum ⲉϩⲣⲛ−, ⲉϩⲣⲁ=)[3]
Discrimina a Lingua Coptica
  • Adhuc exstant formae sḏm=f praeter infinitivum et qualitativum—nempe praeteritum, subiunctivum, circumstantiale. Quae figurae Linguae Copticae (nisi pauca vestigia subiunctivi) desunt.
  • Tempus praeteritum secundum eandem formam ac praesens habet, nempe ỉỉr=f sḏm (forte /ʔaʔfˈsoːt’m̩/), contra formas Copticas generatim ex membris relativis deductas.[4]
  • Iam extant adiectiva attributiva, more classico inclinata, e.g. sḥm.t bn.t "mulier mala," quae lingua Coptica paucissima sunt.

Textus Demotici lingua neque scriptura[recensere | fontem recensere]

Cum litterarum forma saepe cum linguae forma confundatur, sunt nihilominus nonnulli textus quae litteris aliis scripti nihilominus Demotici esse habentur, e.g.:

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Phonologia linguae Demoticae satis difficile enodatur. Primum quia lingua omnino mortua est, opus est plerumque scripturae Demoticae inniti, quod in se molestum est, quia nullum scribendi systema loquellam exacte repraesentat, et notae Demoticae sunt praesertim difficiles lectu. Praeterea, aevo Demotico, multa phonemata inter se contribuebantur, ita ut Aegytii ipsi paene numquam verba fixe scribebant, et quod peius est aliis temporibus, aliisque regionibus alia phonemata mutabantur.

Hieroglyphice Appellatione restaurata Demotice Coptica Bohairica Coptica Sahidica
t
t /tʰ/ t (th) (t)
d
d /t’/ (t)

Inter quas mutationes, maxima est distinctio minuens inter ea phonemata quae Aegyptologi litteris "mediis" (b, d, ḏ, g, q) scribunt—quae verisimilter erant potius "mutae eiectivae,"[7] cum ea litteris "tenuibus" (p, t, ṯ, k) transscriptis—quae secundum Graecos antiquos erant potius mutae aspiratae. Lingua Coptica, distinctio inter mutas aspiratas et eiectivas conservatur in dialecto Bohairica (nempe ea quae in Delta audiebatur), sed omnino periise videtur in dialecto Sahidica (nempe ea quae in Aegypto Superiore audiebatur). E.c. In Bohairico ḏr.t "manus" fit ⲧⲱⲣⲓ (tōri), ṯr.t "salix" ⲑⲱⲣⲓ (thōri), sed in Sahidico a contrario ambo fiunt ⲧⲱⲣⲉ (tōre) absque discrimine. Scriptura Demotica temere inter haec distinctionem sequitur, ut infra videbimus.

Quod igitur ad consonantes attinet, Scriptura Demotica ita a Hieroglyphica differt:

  • Discrimen inter graphemata t et d ubique perditur, etiam in manibus quae distinctionem inter eiectivas et aspiratas in aliis rebus conservant. Non est, re vera, modus d scribendae.
    • Post phonema nasale, mutae orales fiunt mediae. Ea de causa [d] in verbis peregrinis nonnumquam nt scribitur. Cf. nomen hieroglyphicum Darii III Ỉnṯrwšɜ, et pronomen Copticum ⲁⲛⲟⲕ anok "ego" quod contrahi potest ad ⲁⲛⲅ ang. Idem lingua Graeca fere eodem tempore fieri incipiebat.
  • Mutae palatales, et , cum ab apicalibus quidem adhuc diversae sint, rare inter sese distinguuntur.
  • Littera t iam dudum post vocalem quiescebat. Nova littera indicat /t/ cum contra spem enuntietur, e.g. ḏr.t "manus" (Coptice ⲧⲱⲣⲉ /ˈtoːɾǝ/—absque t finali), ḏr.ṱ=k "manus tua" (Coptice ⲧⲟⲟⲧⲕ /toʔtk/—t nunc enuntiato, sed r ad mutam glottalem redacta.)
  • Magna confusio est inter phonemata quae Aegyptologi variis formis litterae h denotant. Fuerant enim in Hieroglyphicis quattuor litterae h (h, , , ), quibus litterae Demoticae quintam () addunt. Hae possunt in duas classes, secundum Linguae Copticae eventus, dividi:
Origo Hieroglyphica
h
H
X
x
S
Demotica Littera h š
Appellatio Restaurata [h] [ħ] [χ] [x] [ç] [ʃ]
Eventus Coptici Palaeothebaicus ϩ [h] ϧ [x] ⳋ [ç] ϣ [ʃ]
Bohairicus ϩ [h] ϧ [x] ϣ [ʃ]
Sahidicus ϩ [h] ϣ [ʃ]
Achmimicus ϩ [h] ⳉ [x] ϣ [ʃ]
    • H ([h]) manebat, itemque ([ħ]) in principio distinguitur. In tempus autem hae duae magis magisque secum confundebantur. Ambae litterae Copticae ϩ [h], omnibus dialectis, respondunt.
    • Altera classis ex , , constat. Appellatio prisca litterae satis aperte constat fuisse [x], sed Coptice (utamur pro exemplo Dialecto Bohairica) eventus dividitur inter ϧ [x] et ϣ [ʃ]. Nova littera , quae a combinatione ḫy originem graphicam tenet, simile est nisi quod semper fit ϣ [ʃ], quod appellationem verisimilem [ç] indicare videtur. Veteris litterae appellatio vera ignoratur—Aegyptologi commoditatis causa eam enuntiant [ç]—sed quoniam fere semper fit ϧ [x] neque ϣ [ʃ], haec conventio temeraria videtur. Fortasse potius cum [χ] sociari debet. Sane, , , inter se (et denique cum š) saepe confunduntur.
      • Contributio horum phonematum cum š gradatim per longum tempus fiebat, alio tempore aliis regionibus—neque umquam omnino in quibusdam dialectis. Confusio graphica inter / et š scriptas haud frequenter invenitur ante aevum Romanum, et quidem Graeci sub Ptolemaeos generatim χ pro scribebant (e.g. Χα- pro ˁnḫ- in nominibus propriis—c.f. Ϣⲁ- ša- in lingua Coptica), attamen exempla cum litera Σ iamiam reperi possunt in opere Manethonis (e.g. Ψουσέννης pro Pɜ-Sbɜ-ˁ-n-Nỉw.t, Σοῦφις pro wfw, et ita porro), qui saeculo 3 a.C.n. scribebat. Tempore Romano, haec transformatio magis frequens est, et Σα- pro ˁnḫ- saepe reperitur.
  • Littera vix a ɜ decerni potest (qua de causa nonnulli rerum Demoticarum studiosi malunt ambas una littera, nempe ˀ, repraesentare). Ambo plus minusve mutam glottalam [ʔ] significant. Haec littera etiam ad matrem lectionis usurpatur, praesertim pro vocali [a].
  • Littera ˁ (tamquam ) in principio manebat, sed in tempus cum ɜ confundebatur. His duabus litteris confusis, utraque aut pro [ʔ], aut pro vocali stare potest.

Mutae palatales[recensere | fontem recensere]

Demotice Appellatione restituta Papyro Schmidt Palaeothebaice Bohairice Aliis dialectis
Velares k [kʰ] k k kh k
g [k’] k
Palatiales k [cʰ]? ć ć ϭ ćh ϭ ć
g [c’]? ϫ ć

Multae (sed non omnes) mutae velares fiunt palatales in lingua Coptica, nempe k potest fieri aut ⲕ /k/ aut ϭ /c/ (Sahidica dialecto). Haec nova distinctio fortasse in tempore linguae Demoticae serotinae incipiebat, sed indicia sunt rarissima. Nam etiam sub Romanis /k/ et /g/ Aegyptia paene semper cum χ et κ Graece scribebantur, etiam in verbis ubi lingua Coptica mutas adpalatiat, e.g. nomen proprium Pɜ-Ỉgš, verbatim "Ille Aethiops," Graece scribitur Πέκως Pecōs—tam Demotice quam Graece cum littera velari—sed Coptice Ⲡⲉϭⲱϣ Pećōš cum palatiali.

Sed in paucissimis exceptionibus sunt quaedam indicia, e.g. in P.Mich. 4.223 & 4.224, annis 172—3 inscriptis, nomen seu epitheton Tɜ-wnm-gmwl "Illa quae camelos edit" (Coptice Ⲧⲟⲩⲁⲙϭⲁⲙⲟⲩⲗ Tuamćamul), Τουαμκιαμοῦλ Tūamciamūl scribitur cum iota.[8]

Sunt etiam in quibusdam formis scripturae Copticae veteris indicia. E.g., Papyrus Schmidt Coptica, primi saeculi p.C.n. aut secundi, iam inter ⲕ et ϭ distinguit—haec autem littera in forma propria: ⳛ.[9]

Tabula consonantium[recensere | fontem recensere]

Hac in tabula dantur consonantes fere omnes quae in quadam Linguae Aegyptiae Demoticae forma distinctae erant. Magis igitur idealis est quam pragmaticus.

Labiales Apicales Alveolopalatiales Palatiales Velares Uvulares Glottales Pharyngiales
Mutae aspiratae /pʰ/ (p, b) /tʰ/ (t, ṱ) /tʃʰ/ (ḏ, ṯ) { /cʰ/ (k, g, q) } /kʰ/ (k, g, q) /ʔ/ (ɜ, ỉ, ˁ, t, r)
Mutae eiectivae /pʼ/ (b, p) /tʼ/ (t, ṱ) /tʃʼ/ (ḏ) { /cʼ/ (g, k, q) } /kʼ/ (g, q, k) /qʼ/ (q, g, k)
Spirantes /f/ (f) ~ /β/ (b) /s/ (s) /ʃ/ (š) /ç/ (h̭, ḫ) /x/ (ḫ, ẖ) /χ/ (ẖ, ḫ) /h/ (h, ẖ) /ħ/ (ḥ) ~ /ʕ/ (ˁ)
Nasales /m/ (m) /n/ (n)
Liquidae /ɾ/ (r), /l/ (l)
Semivocales /w/ (w) /j/ (y)

Accentus[recensere | fontem recensere]

Accentus datur non adeo verbis singulis quam gregibus tonicis: verba temporalia in obiectum nominale inclinuntur, nomina composita (aut in constructione "genitivi directi") accentum ponunt generatim in ultimo elemento, et similiter praepositiones procliticae sunt in obiecta nominalia. Quia mutationes phoneticae de accentu pendunt, elementa atonica formam mutantur. Quomodo elementa nominalia in combinatione mutentur facillime vidi potest in dium epithetis et hominum nominibus theophoricis, e.g.:

Theonymo tonico Theonymo atonico
Mry-Ỉmn
/maʔjʔaˈmuːn/
"amatus Ammonis"
Μιαμοῦν
Miamūn
Ỉmn-ỉp.t
/ʔamn̩ˈʔoːpʰǝ/
"Ammon [in] gynaeceo"
Ἀμένωφις
Amenōphis
ˁnḫ-Ḥr
/xaˈħoːɾ/
"vivat Horus" seu "per Horum"
Χάϋρις
Chaȳris
Ḥr-pɜ-ẖrṱ
/ħaɾpʰǝˈχɾatʼ/
"Horus puer"
Ἀρποκράτης
Harpocratēs
Pɜ-<r>·ty-pɜ-Rˁ
/pʰʔǝtʼǝˈpʰɾeːʕ/
"Quem dedit Sol"
Πετεφρῆς
Petephs
Rˁ-ms<-s>
/ɾaʕmˈseːs/
"Sol genuit (eum)"
Ῥαμψής, Ῥαμεσής
Rhampsēs, Rhamesēs
Pɜ-šr-<n>-Ḏḥwty
/pʰʃǝnˈt’ħowtʰ/
"filius (dei) Thoth"
Ψενθώτης
Psenthōtēs
Ḏḥwty-ms
/t’ħǝtʰˈmoːsǝ/
"(de) Thoth natus"
Τέθμωσις
Tethmōsis

Status[recensere | fontem recensere]

Vocabulis generatim sunt tres status, nempe rectus (id est tonicus), constructus (atonicus), pronominalis (suffixatus).

Vox statu recto statu constructo statu pronominali
ḏɜḏɜ "caput" /ˈtʃʼoːtʃʼ/ /tʃʼatʃʼ-/ /tʃʼoː=/
rqḥ "urere" /ˈɾoːqʼħ/ /ɾǝqʼħ-/ /ˈɾoqʼħ=/
n (nota dativi) /n̩-/ /na=/
  • Status rectus est forma lexica nominis, quae adhibetur quando verbum pro se stat, aut in loco tonico ponitur: e.g. ḏɜḏɜ /ˈtʃʼoːtʃʼ/ "caput", rqḥ /ˈɾoːqʼħ/ "urere."
  • Status constructus adhibetur quando nomen in compositione ponitur, itaque atonicum est. Talem compositionem Aegyptologi hyphene repraesentant, e.g.: ḏɜḏɜ-rmt /tʃʼatʃʼˈɾoːmǝ/ "caput hominis", rqḥ-rmt /ɾǝqʼħˈɾoːmǝ/ "urere hominem", n rmt /n̩ˈɾoːmǝ/ "homini."
  • Status pronominalis adhibetur cum pronomen nomini suffigatur, quae generatim possessionem indicat. Talem suffixationem Aegyptologi duabus lineis repraesentant:[10] e.g. ḏɜḏɜ=f /tʃʼoːf/ "caput eius", rqḥ=f /ˈɾoqʼħf/ "urere eum", n=f /naf/ "ei."

Fortasse harum mutationum causa—quae saepe difficilia videantur—Aegyptii nonnumquam aliter se exprimere maluerunt, ita ut non necesse sit statu nisi recto uti, e.g. ḏɜḏɜ n rmt /ˈcʼoːcʼ n̩ˈɾoːmǝ/ "caput hominis", rqḥ n rmt /ɾoːqʼħ n̩ˈɾoːmǝ/ "urere hominem", pɜy=f ḏɜḏɜ /pǝfˈtʃʼoːtʃʼ/ "caput eius." Hac in re vide partem de morphologia subsequentem.

Morphologia[recensere | fontem recensere]

Aevo Demotico, lingua Aegyptia iam dudum a lingua fusoria in agglutinativam mutabat. Qui processus lingua Demotica longe progressus erat.

Pronomina[recensere | fontem recensere]

Pronomina in plena forma et independenti rare inveniuntur, nisi in sententiis nominalibus, ubi possint pro copula stare, e.g. ỉnk ỉmy "ego [sum] feles", sive "mea [est] feles." Talibus locis promina speciem sumunt hanc:

Pronomina independentia
Sing. Plur.
m f
1 ỉnk
/ʔaˈnokʰ/, /ʔaŋg/
ỉnn
/ʔaˈnon/
2 mtw=k
/n̩ˈdokʰ/
mtw=t
/n̩ˈdo/
mtw=tn
/n̩ˈdoːtʰn̩/
3 mtw=f
/n̩ˈdof/
mtw=s
/n̩ˈdos/
mtw=w
/n̩ˈdow/

Forma dependens adhibetur pro obiecto verbi temporalis in forma non ex themate infinitivo deducta, e.g. gm=w ṱ=y "invenerunt me":

Pronomina dependentia
Sing. Plur.
m f
1 ṱ=y
/-tʰ/
ṱ=n
?/-tʰn̩/?
2 ṱ=k
?/-tʰǝkʰ/?
ṱ=t
/-tʰǝ/
ṱ=tn
?/-tʰǝtʰn̩/?
3 s
/-s/
s
/-s/
st
/-sǝ/

Suffixa[recensere | fontem recensere]

Cuique pronomini personali exstat suffixum. Quae suffixa maximi momenti sunt, quoniam in morphologia omnium paene partium orationis adhiberi possunt. Momentum et frequentia horum suffixorum tanta sunt ut difficile sit nimium magni facere.

Pronomina suffixa
Sing. Plur.
m f
1 =y =n
2 =k =t =tn
3 =f =s =w

Nomina substantiva[recensere | fontem recensere]

Nominum proprietates morphologicae lingua Aegyptia classica suffixibus indicantur, qui suffixus plerique iam scriptura Demotica notantur. Sed in lingua, ut Aegyptii cotidie locuti sunt, hi suffixus saepe quiescebant, et proprietates potius ab articulis praefixis feruntur.

Genus[recensere | fontem recensere]

Nomina feminina in -.t exeunt, sed hic suffixus iam dudum in statu recto quietus erat. Saepe nomina masculina et feminina vocalibus distingui poterant, e.g. Ỉmn Ἀμοῦν ~ Ỉmn.t Ἀμαῦνι (procul dubio /ʔaˈmuːn/ ~ /ʔaˈmawnǝ/); sn "frater" /son/, sn.t "soror" /ˈsoːnǝ/. Sed multis, fortasse plurimis nominibus discrimen inter genera ad scripturam tantum pertinebat.

Genus magis apertum est in articulo definito—quo egebat lingua Ægyptia classica—saltem in numero singulari, nam nominibus masculinis "ille", femininis "illa" praeponitur.

Numerus[recensere | fontem recensere]

In transcriptione Aegyptologica suffixus pluralis masculinis -.w, femininis -.wt additur, sed paene numquam aperte litteris Demoticis indicatur, praeter signum pluralitatis. In lingua cotidiana figura pluralis distincta rarrissima esse videtur. Numerus pluralis aperte in articulo definito: "illi" seu "illae."

Possessio[recensere | fontem recensere]

Modo synthetico Modo analytico Latine
ḏɜḏɜ
/ˈtʃʼoːtʃʼ/
caput
ḏɜḏɜ-rmṯ
/tʃʼatʃʼˈɾoːmǝ/
ḏɜḏɜ n rmt
/ˈtʃʼoːtʃʼn̩ˈɾoːmǝ/
caput hominis
1s ḏɜḏɜ=y
/ˈtʃʼoːj/
pɜy=y ḏɜḏɜ
/pʰaˈtʃʼoːtʃʼ/
caput meum
2ms ḏɜḏɜ=k
/ˈtʃʼoːkʰ/
pɜy=k ḏɜḏɜ
/pʰǝkʰˈtʃʼoːtʃʼ/
caput tuum
2fs ḏɜḏɜ=t
/ˈtʃʼoː/
pɜy=t ḏɜḏɜ
/pʰuˈtʃʼoːtʃʼ/
3ms ḏɜḏɜ=f
/ˈtʃʼoːf/
pɜy=f ḏɜḏɜ
/pʰǝfˈtʃʼoːtʃʼ/
caput eius
3fs ḏɜḏɜ=s
/ˈtʃʼoːs/
pɜy=s ḏɜḏɜ
/pʰǝsˈtʃʼoːtʃʼ/
1pl ḏɜḏɜ=n
/ˈtʃʼoːn/
pɜy=n ḏɜḏɜ
/pʰn̩ˈtʃʼoːtʃʼ/
caput nostrum
2pl ḏɜḏɜ=tn
/ˈtʃʼoːtʰn̩/
pɜy=tn ḏɜḏɜ
/pʰǝtʰn̩ˈtʃʼoːtʃʼ/
caput vestrum
3pl ḏɜḏɜ=w
/ˈtʃʼoːw/
pɜy=w ḏɜḏɜ
/pʰǝwˈtʃʼoːtʃʼ/
caput eorum

Quod ad pronomina attinet, nonnullis nominibus, praesertim partes corporis, et generatim inalienabilibus, iam licet nomen pronomini attribuere cum suffixu. Nomen sane in statu pronominali poni debet, e.g. ḏr.t "manus", ḏr.t=k "manus tua." Plerisque autem nominibus suffixus non potest directe affigere, sed articulo potius: pɜy=k ỉmy "(hic) tuus feles."

Quando autem membra ambo sunt nomina, sunt duo modi possessionis indicandae: directus et indirectus. "Genetivus directus" dicitur quando duo (plurave) nomina in appositione sunt, aut potius compositione. In qua constructione, accentus generatim in membro ultimo ponitur, et priora membra sunt in statu constructo. In "genetivo indirecto," praepositio n "de" interponitur, amboque sunt in statu recto. Quo facilior sit morphologia, genetivus indirectus multo saepius invenitur. Praeterea, multis locis ubi genetivus directus scribi videtur, habemus potius genetivum indirectum, littera n non expressa. E.g., ḏɜḏɜ-pr "caput domus, i.e. tectum" fit lingua Coptica ϫⲉⲛⲉⲡⲱⲣ čenepōr, atque ˁ.t-sbɜ "conclave doctrinae, i.e. aula, schola" fit ⲁⲛⲥⲏⲃⲉ ansēbe, unde patet formas Demoticas pro ḏɜḏɜ-n-pr, ˁ.t-n-sbɜ stare. Item nomen Ỉr.t-Ḥr-r·r=w (verbatim "Oculus Hori in eos") a Graecis scriptum est Ἰνάρως (quod appellationem Aegyptiam aliquid /ʔinħaɾr̩ˈrow/ similem repraesentat), unde patet Ỉr.t-Ḥr ("Oculum Hori") stare pro ỉr.t-n-Ḥr.

Verba temporalia[recensere | fontem recensere]

Item tempora verbalia, personasque lingua Aegyptia classica suffixibus, Serotina autem lingua Aegyptia saepius auxiliaribus verbis a fronte agglutinatis indicabat. Aevo Demotico, figurae suffixae iam paene emortuae sunt, cliticis praepositivis agglutinativisque suppositis. E.g. Lingua Classica śḏm=ỉ "audio", śḏm.n=ỉ "audivi" > Lingua Demotica tw=y sḏm "audio", ỉr=y sḏm "audivi." Qui praefixus generatim de verbis auxiliaribus deduncuntur, e.g. ỉr "facere," iw fere "esse," ty "efficere ut...."

Formae ex themate infinitivo[recensere | fontem recensere]

Formae paene omnes lingua Demotica exstantes de infinitivo antiquo proveniunt, nempe sṓtm. Ergo tw=y sḏm > /tʰiˈsoːtʼm/, ḫr=y sḏm > /xajˈsoːtʼm/. His formis, ex infinitivo deductis, pronomina suffixa non subiectum indicant sed obiectum, subiecto auxiliari verbo potius suffixo. E.c. ỉr=f ty=s (fortasse /ʔafˈtʼis/) "dedit eum." Numerus figurarum verbalium satis magna est, neque semper constat quid sit figura genuina, quid constructio idiomatica tantum. Praeterea, quoniam lingua agglutinativa est, licet formas seriatim concatenare, neque ubique alterum morphema alterum excludit (ut saepe lingua Latina fit.) E.g. bw-ỉr-tw=f sḏm "nondum audivit," ỉw=f sḏm "eo audiente," ỉw bw-ỉr-tw=f sḏm "eo nondum audiente," (i.e. "priusquam audiverit.")

Cuique tempori est forma altera quae Copticistis et plerisque Demotistis "tempus secundum" dicitur (a grammaticis linguae classicae saepius "emphaticum" aut "nominale"). "Tempus" secundum emphasin ponit in membrum prepositionali, e.g. tw=y hb wˁ ỉmy r tɜy=y šr.t (tempore praesenti primo) "Mitto felem ad meam filiam", sed ỉỉr=y hb wˁ ỉmy r tɜy=y šr.t (tempore praesenti secundo) "Ad meam filiam mitto felem."

Tempus praesens primum, et alia tempora ex eo deducta, ab aliis aliquanto distat in eo quod subiectum non sequitur verbum sed praecedit. Si subiectum est pronomen, non potest esse in forma suffixus (quoniam nullum elementum est cui suffigi possit). Ergo pronomina formam tempori praesenti primo propriam sumunt:

Praesens primum[11]
Sing. Plur.
m f
1 tw=y
/tʰi-/
tw=n
/tʰǝn-/
2 tỉ=k, ỉw=k, ỉr=k
/kʰ-/
tw=t
/tʰǝ-/
tw=tn
/tʰǝtʰn-/
3 ỉw=f
/f-/
ỉw=s
/s-/
st
/sǝ-/

Thema infinitivum habet status rectum (absque obiecto directo), constructum (nomine obiecto), et pronominalem (pronomine obiecto).

Testa in qua scriba quidam coniugationem verbi dicendi meditatus est. Inscriptio sic legi potest:
columna A columna B
quod dixi
quod dixisti (vir) quod dictum est mihi
quod dixit is quod dictum est tibi (viro)
quod dixit ea quod dictum est ei (viro)
quod dixerunt quod dictum est ei (feminae)
quod diximus quod dictum est eis
quod dixistis quod dictum est nobis
quod dictum est vobis

Formae ex aliis thematibus[recensere | fontem recensere]

Paucae sunt figurae verbales qui ex aliis thematibus deducuntur, sed iam restant nonnullae. Ex his nonnullae possunt antiquo more subiectum suffixum accipere.

  • "Sḏm=f Praeteritum" (fortasse sótm-[12] aut stmé-[13]), e.g. sḏm=f "audivit." Haec figura linguae Copticae omnino deperdita est, sed lingua Demotica iam satis frequens.
  • "Sḏm=f Subiunctivum" (stmó-), paene semper in causitivis, e.g. tw=y ty sḏm=f (/tʰitʼiˈstmof/) "facio audiat." Lingua Coptica constructio causitiva iam exstat, sed "lexicalizata" est, id est ϣⲱⲡⲉ (šōpǝ < ḫpr) "fieri" et ϫⲡⲟ (čpo < *t-špo < ty ḫpr) "gigno, pario, adipiscor" sunt quasi duo lemmata, neque unius verbi figurae. Demotica autem constructio iam locutionem verbalem esse intellegitur, quoniam licet verba inter ty et verbum subiunctivum interponere, e.g. ḫr ty rmṯ nb ḫpr nkt (forte /çatʼǝˈɾoːmǝ neːβ çpǝŋˈkʰa/) "Solet efficere homo omnis fiant res" (id est "Omnis homo res acquirit.")[14]
  • "Sḏm=f Circumstantiale" (stmá-), paene semper in aoristo ḫr sḏm=f.[15]
  • "Sḏm=f Relativum" (a·stmé- vel ǝ·stmé-).[16]
  • Qualitativa forma (sŏtm etc.) vim habet adiecticivi qualitatis. De figura classica quae "perfectivum vetus" aut "stativum" dicitur provenit, quae non tantum suffixus accipiebat, sed aliis formis omnibus diversos, e.g. sḏm=tỉ "auditorius est" (confer sḏm=f, Classice "audit", Demotice "audivit.") Aevo Demotico, hi suffixus de ore hominum lapsi erant, sed iam in scriptura quasi signum qualitativi manebant: ỉw=f sḏm.ṱ (ʔefˈsot’m) "auditorius est."

Tabula[recensere | fontem recensere]

Positivum Negativum Sensus
Praesens Primum ỉw=f sḏm
/(ʔǝ)fˈsoːt’m̩/
bn iw=f sḏm ... ỉn
/n̩fˈsoːt’m̩ ... ʔan/
"Audit"
Secundum ỉỉr=f sḏm
/ʔafˈsoːt’m̩/
bn ỉỉr=f sḏm ... ỉn "Ita quidem audit"
Circumstantiale iw=f sḏm
/ʔǝfˈsoːt’m̩/
ỉw bn ỉw=f sḏm
/ʔǝnǝfˈsoːt’m̩/
"Eo audiente"
Progressivum iw=f nɜ sḏm
/(ʔǝ)fnaˈsoːt’m̩/
bn iw=f nɜ sḏm ỉn
"Est audiens"
Aoristum ḫr sḏm=f
?/xast’ˈmef/?
"Solet audire"
ḫr ỉr=f sḏm
/xafˈsoːt’m̩/
bw ỉr=f sḏm
/mǝfˈsoːt’m̩/
Futurum Primum ỉw=f (r) sḏm, r=f (r) sḏm
/ʔǝfǝˈsoːt’m̩/
bn ỉw=f sḏm
/n̩ǝfˈsoːt’m̩/
"Audiet"
Secundum ỉỉr=f r sḏm
/ʔafǝˈsoːt’m̩/?
"Ita quidem audiet"
Circumstantiale ỉw=f (r) sḏm
/ʔǝfǝˈsoːt’m̩/
ỉw bn ỉw=f sḏm
/ʔǝnǝfˈsoːt’m̩/
"Eo audituro"
Praeteritum Primum sḏm=f
?/ˈsot’m̩f/?
"Audivit"
ỉr=f sḏm
/ʔafˈsoːt’m̩/
bn-pw=f sḏm
/m̩pʰǝfˈsoːt’m̩/
Secundum ỉỉr=f sḏm, r-ỉr=f sḏm[17]
/ʔaʔfˈsoːt’m̩/
bn ỉỉr=f sḏm ... ỉn[18] "Ita quidem audivit"
Relativum rectum ỉỉr-sḏm
/ʔeɾˈsoːt’m̩/
nt ỉw bn-pw=f sḏm
/ǝtʰǝmpʰǝfˈsoːt’m̩/
"Qui audivit"
Relativum obliquum r·sḏm=f
/ʔast’ˈmef/
"Quem/cuius/cui/quo (etc.) audivit"
Perfectum wɜḥ=f sḏm
/ħafˈsoːt’m̩/
bw-ỉr-tw=f sḏm
/m̩p’atʰfˈsoːt’m̩/
"Audivit (neque audit)," "iam audivit"
Terminativum šˁ-(m)tw=f sḏm
/ʃaʕ(n)tʰfsoːt’m̩/
"Donec audit"
Temporale (n-)ḏr(.t) sḏm=f
/n̩t’ǝˈst’mof/
"Quando audit"
Subiunctivum Prospectivum sḏm=f
/ˈst’mof/
bn ỉw sḏm=f
/n̩ǝfˈst’mof/
"Audiat"
Optativum my sḏm=f
/n̩ˈst’mof/
m-ỉr ty sḏm=f
/m̩pʰr̩t’ˈst’mof/[19]
"Audiat"
my ỉr=f sḏm=f
/maɾǝfˈsoːt’m̩/
m-ỉr ty ỉr=f sḏm
/m̩pʰr̩t’ɾǝfˈsoːt’m̩/
Infinitivum causativum ty sḏm=f
/t’st’mof/[19]
"Efficere ut audiat"
ty ỉr=f sḏm
/t’ɾǝfˈsoːt’m̩/
Consecutivum ty=y sḏm=f
?/t’aˈst’mof/?
"(hoc fac) ut audiat!", "(et) faciam ut audiat!"
ty=y ỉr=f sḏm
/t’aɾǝfˈsoːt’m̩/
Finale r sḏm=f
/ǝˈst’mof/
"ut audiat"
Condicionale Reale ỉw=f sḏm
/ʔǝfˈsoːt’m̩/
ỉw=f tm sḏm
/ʔǝftʰm̩ˈsoːt’m̩/
"Si audit"
Irreale hwn-nɜw sḏm
?/hǝnǝˈst’mof/
"Si audiret"
Coniunctivum mtw=f sḏm
/nǝfˈsoːt’m̩/
mtw=f tm sḏm
/nǝftʰm̩ˈsoːt’m̩/
"Et audit"
Qualitativum sḏm, sḏm.k, sḏm.ṱ, sḏm.w,
/ˈsot’m̩/
"Auditorius, audiens, auditum"
Imperativum sḏm
/ˈsoːt’m̩/
m-ỉr sḏm
/m̩pʰr̩ˈsoːt’m̩/
"Audi!"

Adiectiva[recensere | fontem recensere]

Adiectiva linguae Aegyptiae omne gradu non sunt pars orationis propria in se. Lingua Demotica adiectiva pleraque sunt verborum temporalium genus. Quando substantivo apponuntur, formam habent participii antiqui, e.g. šy nfr "fortuna bona". Quando praedicata sunt formam finitivam habent. Sed verba adiectiva aliquanto differenunt a verbis temporalibus solitis. Quod maximum est: tempore praesenti indicativo adiectiva verba praefixum nɜ- (incerti originis) accipiunt: nɜ-nfr pɜy=f šy "bona est fortuna eius"; etiam subiectum suffigi potest, e.g. nɜ-nfr=f "bonus est."

Nonnulla adiectiva non cum verbis temporalibus congruuntur sed potius nominibus, e.g. h̭ˁ n sẖ "parvum documenti," i.e. "parvum documentum"; mfky n mɜˁ.t "molochites veritatis", i.e "molochites verus."

Numeri[recensere | fontem recensere]

Numeri generatim cum genetivo singulari componuntur. Plerique nusquam exscripti attestantur, et potius appellationem reconstituere debemus ab indiciis hieroglyphicis, Copticis, Graecis et ita porro.

Numerus Transcriptione conventionali Appellatione restituta Indicia
1
wˁ.t
/waʕ/
/wiʕ/
Cf. 1.ṱ/wˁ.ṱ 'unicus,' quod interdum cum elementis phoneticis scribitur.
2 sn
sn.t
/snaw/
/sn̩ˈtʰe/
Pɜ-sn-2 = Ψάνσνως
3 ḫmt
ḫmt.t
/ˈçomǝtʰ/
/ˈçomtʰǝ/
(3-sn.w = Χεμσνεύς)
4 ft.w
ftw.t
/ft’ow/
/ˈft’oǝ/
cf. ỉft, ỉfṱ "quadratum," "radix quadrata"; Pɜ-4 = Φτῶς
5 ti.w
tỉw.t
/ˈt’iw/
/ˈt’iǝ/
Pɜ-wr-5 = Πόρτις
6 sỉs.w
sỉs.t
/sow/
/ˈsoǝ/
7 sfḫ
sfḫ.t
/saçf/
/ˈsaçfǝ/
8 ḫmn
ḫmn.t
/çmuːn/
/ˈçmuːnǝ/
Pa-8 = Πασμοῦν
9 psḏ
psḏ.t
/pʰsit’/
/ˈpʰsit’ǝ/
10 mt
mt.t
/meːt’/
/ˈmeːt’ǝ/
20 ḏbˁ.ty /tʃʼwoːtʰ/
/ˈtʃʼwoːtʰǝ/
30 mˁbɜ
mˁbɜ.t
/maʕβ/
/ˈmaʕβǝ/
40 ḥm /ħme/ Scriptio phonetica fortasse attestata in Carmine Fidicinis Deiecti (P.Vindobonensi 3877) 2.1.
50 ty.w /ˈtajw/
60 sỉsy /se/
70 sfḫy /sçfe/
80 ḫmny /xmǝˈne/
90 psḏy.w /pʰǝˈst’ajw/
100 š.t /ʃe/
200 š.ty /ʃeːtʰ/
1 000 ḫɜ, /ço/
10 000 ḏbˁ /t’βaʕ/
100 000 ḥfn (Attestata) ?
1 000 000 ḥḥ, ḥwḥ (attestata) /ħaħ/ (an /ħoħ/?) Deus Ḥḥ deaque Ḥḥ.t Graece scribuntur Ἧ et Ὧ.

Vocabula[recensere | fontem recensere]

Vocabula Demotica sunt pleraque Aegyptia origine. Nihilominus, nonnulla verba satis fundimentalia novis cedunt, e.g. ỉr.t /ˈjiːɾǝ/ seu /jaː/[20] "oculus" > bl /βal/, ḏr.t /ˈtʼoːɾǝ/ "manus" > gyḏ /kʼitʃʼ/, /siː/ "filius" > šr /ˈʃeːɾǝ/. Sed vetustiora verba generatim non evanescunt, immo rarius tantum fiunt—ỉr.t, ḏr.t, iam lingua Demotica exstant (sed saepius sy scribitur, et fere nusquam nisi in patronymicis adhibetur).

Voces mutuatae[recensere | fontem recensere]

Sunt sane, inter Linguae Demoticae copiam verborum, vocabula ab aliis sermonibus mutuata. Exstant, exempli causa, lbš (/loːβʃ/) "lorica" a Semitico לבש "vestire," kšbr (fere /k’aʃaˈβeɾ/) "inauris," a persico *gaušabāra, qrny (fortasse /ˈq’oɾǝnǝ/?) "legatus" a Meroitico qoreñ "regius"). Haec autem sunt verba quae iam dudum in sermonem accepta erant. Sub Graecos et Romanos Aegyptii sane multa verba Graeca (paucaque Latina) mutuati sunt—et Coptica quidem verbis Graecis crebre scatet—Demoticis autem scriptis, satis rara sunt. Inter voces Graecas et Latinas attestatas sunt: sntks (fortasse /ˈsendak’s/?) syntaxis, gṱṱn (/k’at’iˈtʰoːn/) Gaditana sc. funis, qrṱr (/q’uɾaˈt’oːɾ/?) "curator."

Patet igitur Aegyptios Demotice scribentes consulto voces Graecas suppressisse.[21] At nullum dubium esse potest quin vocabulis Graecis usi sint in sermone cotidiano, ita ut lingua Coptica. Quod demonstrationem in ostracis Narmuthensibus invenit: sacerdotes enim ibi scribentes verba Graeca non celabant sed apperte usi sunt. Nonnullis ostracis sunt textus paene omnino Graecos, quod ad vocabula pertinet, sed iam Aegyptii sermone:

ϙβ
ỉw=f ỉr μη-
νύν ἐκ πα-
ραλογισμ-
οῦ ἔνακα τοῦ λή-
ματο-
ς
O.Narm.Dem. 3.160 = OMM 533, XVI
92: Detulit ex fraude, causa audaciae.

Nota bene sola verba Aegyptia hoc in ostraco esse ỉw=f ỉr[22] quod nihil indicat nisi tempus (Aegyptium) verbi (Graeci) μηνύειν.

Ab altera parte, verba Aegyptia litteris Demoticis, Graeca Graecis inscribuntur. Ut hoc fieret, opus certe fuit maxima cura, litteris Demoticis sinistrorsum, Graecis dextrorsum scriptis. Patet igitur verba Graeca adeo usitata fuisse ut scribae libere in sermone suo immiscerent, at ab altera parte iam satis peregrina ut duo scribendi systemata, difficilia compositu, commmutare curarent.

Locutiones quotidianae[recensere | fontem recensere]

Nota bene has locutiones aptatas esse ad collocutorem unum et masculum. Si feminam alloqueris, -t in loco -k subdito, si gregem -tn.

Latine Demotice Appellatione restituta Verbatim
Lingua Aegyptia mt(.t)-rmt-Kmy /mǝt’ɾm̩ŋ̩ˈkʰeːmǝ/ "Res hominis Aegypti"
Lingua Latina mt(.t)-Hrmys[23] /mǝt’hɾoːmajos/ "Res Romani"
Salve ɜw.ṱ=k[24] /ʔǝˈwoːtʰkʰ/[25] "Laus tua."[26]
Vale Ḥr sw=k[24] /ħoːɾ suːkʰ/[27] "Horus (sit) tutamen tuum."
Heus! hy /haj/, /haˈjo/[28]
Annum novum faustum felicem tibi! nɜ-nfr n=k tɜ rnp.t, tɜy=k rnp.t nfr.t /naˈnuːfǝ? nakʰ ˈtʰɾompʰǝ tʰǝkʰˈɾompʰǝ ˈnofɾǝ/ "Bonum sit(?) tibi annum, tuum annum bonum."
Dicto imperio audiens tibi sum. m-šs /maˈʃo/ "Valde!"
Quaeso tw=y tbḥ /tʰiˈtʰoːβħ/
Amabo te (si hoc feceris) nɜ-ˁn=f (r-ỉr=k r ỉr=f) /naʕˈnuːf (ʔakʰǝˈʔaʔf)/ "Bonum est (si hoc quidem facies)."
Si vis iw=s ḥs iir-ḥr=k /ʔǝsˈħos ʔǝˈħɾakʰ/ "Laudato hoc coram te."
Gratias tibi ago tw=y šp šms n ḏr.ṱ=k /tʰiʃǝpʰʃm̩ˈʃe nˈt’oʔtʰkʰ/ "Accipio ministerium a te."
Me paenitet tw=y ỉr ḥɜ.ṱ=y /tʰiʔǝɾˈħeːtʰ/ "Facio cor meum."
Quis nm /nim/
Quid? ỉh̭ /ʔaç/
Qualis/Quale? ỉh̭ n /ˈʔaç n̩.../ "Quis/quid (alicuius rei)?"
Cur? r-ḏbɜ ỉh̭ /ʔǝt’βǝˈʔaç/ "Ob quid?"
Ubi/Quo/Unde? tn(e) /tʰoːn/
Quantus –a –um /Quot? wr /weːɾ/ "Magnum?"
Nescio bw ỉr·rḫ=y /βǝɾǝˈçeːj/[29] "Non scius sum"
Scio tw=y ỉr·rḫ /tʰiˈɾaç/ "Ego scius"
Verum est mt(.t)-mɜˁ.t tɜy /mǝtˈme tǝ/ "Res veri (i.e. veritas) haec."
Sitio tw=y ɜby /tʰiˈʔoβǝ/ "Ego sitibundus"
ֵEsurio tw=y ḥqr /tʰiˈħoq’ǝɾ/ "Ego famelicus"
Quid est nomen tibi? ỉh̭ rn=k[30] /ʔaç ɾiŋkʰ/ "Quid nomen tuum?"
Nomen mihi est Marcus. Mɜrks rn=y /ˈmaːɾk’os ɾintʰ/[31] "Marcus nomen meum"
Quid tibi est? ỉḫ r·r=k /ʔaˈxɾoːkʰ/ "Quid ad te?"
Ecquid deest? Ỉn wn mt ỉw=s šlf /ʔǝnwn̩ˈmuːt’ǝ ʔǝsˈʃlof/ "Exstatne res quae est turpis?"
Haud male me habeo mn ḏɜ n·ỉm=y /m̩mn̩ˈtʃ’o n̩ˈmoj/ "Non est malum apud me"
Ita di te ament! ỉ ˁnḫ=f[32] /ʔoː ʕaŋˈxof/ "O vivat!"
Quid ais? / Quid dixisti? ỉh̭ pɜ tn nɜ mt.wt e-wɜḥ=k ḏ n·ỉm=w ỉ·ỉr-ḥr=y[33] /ʔaç pʰtʰoːn? n̩nǝmˈt’aw ʔǝħafˈtʃʼoː nˈmow ʔǝˈħɾaːj/ "Quid (est) habitus horum verborum quae dixisti mihi?"
Hoc bene audi. gm.ṱ=s r ḥɜ.ṱ=k[34] /ˈk’n̩tʰs ǝˈħeːtʰkʰ/ "Inveni hoc ad cor tuum"[35]
Adsum paratus. tw=y ˁḥˁ[36] /tʰiˈʕaħǝ/ "Ego stans" (sive "... exspectans")
Nugas dicis. mn n·ỉm=w nɜ mt.wt nt-ỉw=k ḏ n·ỉm=w[37] /mn̩m̩ˈmow nǝmˈt’ew ǝtǝkʰˈtʃ’oː nm̩ˈmow/ "Non est in eis, verba quae dicis."
Fortasse deliris? ˁrw ỉw šm=s n=s tɜy=k mt(.t)-ḥɜṱ[38] /ʕaˈɾeːw ʔǝˈʃeːs? nas tʰǝkʰmǝt’ˈħeːtʰ/ "Forte ivit sibi tua mens?"
Eheu, vae! wy ˁɜ, wy gɜ[39] /wiː ʕo wiː ˈk’oː/ "Miseriam magnam, miseriam turpem!"
Attonitus sum. bn tw=y gm mɜˁ n pɜ tɜ ỉw=y n·ỉm=f ỉn /n̩tʰiˈk’imǝ maʕ npʰtʰo ʔǝjm̩ˈmof ʔan/ "Non invenio locum in terra in quo sum."
Quid est cur (hoc fecisti)? / Quid tibi vis (hoc faciendo) ỉḫ pɜ (ỉr=s) ỉỉr=k? /ʔaç pʰʔˈaʔs ʔǝˈɾeːkʰ?/ "Quid istud (facere hoc) quod fecisti?"
Cur rides? ỉỉr=k sby r-ḏbɜ ỉh̭[40] /ʔakʰsoːβǝ ǝt’βǝˈʔaç/ "Ob quid quidem rides?"
Tace, furcifer! ḫɜˁ n=y r=k[41] /kʰoː naj ɾoːkʰ/ "Siste mihi os tuum!"
Ommite me! / Noli me molestare! qn r·ḥr=y[42] /k’eːn ǝˈɾoj/ "Desine ad me"
Noli solicitari. m-ỉr mt ỉrm ḥɜṱ=k[43] /m̩pʰr̩ˈmuːtʰǝ mn̩ˈħeːtʰkʰ/ "Noli loqui cum corde tuo."
Ne luctu affligaris. m-ỉr šp ỉˁb[44] /m̩pʰr̩ʃǝpʰˈjaʕβǝ/ "Noli accipere aegritudinem."
Maxima crapula laboro, operari omnino non potero. tw=y ỉr sh̭y m-šs, bn ỉw=s ˁ.wy-ḏr.ṱ=y r ỉr wp.t pɜ tɜ ỉn[45] /tʰiǝɾˈsoːç maˈʃo nǝsn̩ˈʕanˈt’oʔtʰ? ʔǝɾˈjopʰǝ m̩ˈpʰtʰo ʔan/ "Facio verberationem multum, non erit in capacitate mea facere opus in terra."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quack, p. 154; Johnson 1986 p. 160 ¶60
  2. Quack, p. 154. Confer etiam Johnson 1986 pp. 38—9, praesertim n. 3 ubi cum lingua Coptica comparatur.
  3. Quack, pp. 154—5
  4. E.g. ⲛ̅ⲧⲁϥⲥⲱⲧⲙ ntafsōtm (verisimiliter /n̩dafˈsoːt’m̩/) quod originem habet in nty ỉỉr=f sḏm vel simili, "quod ita quidem audiverit...." Cf. Loprieno p. 259 n. 169. Achmimica autem forma ⲁⲁϥⲥⲱⲧⲉⲙ aafsōtem Demoticam repraesentare videtur.
  5. Quack.
  6. Shisha-Halevy.
  7. E.g., Loprieno, praesertim pp. 32—33, 42—43.
  8. Cf. Brunsch p. 65. Res tamen aliquanto magis implicata est quam hic describitur, quoniam cum ϭⲁⲙⲟⲩⲗ ćamul sit eventus solitus huius gmwl (camelli), ⲕⲁⲙⲟⲩⲗ kamul etiam invenitur, et pariter Graece tum κιαμοῦλ tum καμοῦλ variis in papyris.
  9. H. Satzinger, "The Old Coptic Schmidt Papyrus", JARCE 12 (1975) pp. 37—50.
  10. Proprie utuntur duabus lineis aliquanto inclinatis, sed facultatis causa notam aequationis saepissime substituitur.
  11. De appellatione, vide Johnson 1986, p. 39, n. 4.
  12. Ray, 1991, p. 255 et passim
  13. Cf. nomina sicut Hry=w ('Gavisi sunt') Ἑριεύς, Ḥtp=w ('Grati fuerunt') Ἑτπεύς, et fortasse Rˁ-ms<-s> ('Sol genuit eum') Rhamsēs.
  14. Sapientia Chasesonchidis E38:13/9; Johnson 1986 p. 21 ¶31.
  15. Cf.. Papyri Magicae Londinienis-Leidensis rect. 13.20 et passim, 24.30: ḫr *ⲙⲧⲉϥ* (mtef) "solet mori (is)"; vers. 32.10: ḫr *ⲙⲧⲉⲥ* (mtes) "solet mori (ea)"—sed vocalizatio harum figurarum proculdubio similis est dialectis tamquam Faiumica, Achmimica neque Bohairica, Sahidica quales generatim hac commentatione usurpantur. Cf. Johnson 1976, p. 11; Ray, 1991, p. 254
  16. Cf. Papyri Magicae Londinienis-Leidensis vers. 16.3: "r·ms(y) Thˁrmythˁṱ ⲁⲙⲥⲓⲉⲑⲁⲣⲙⲓⲑⲁⲧ" (i.e. "quem genuit Tharmithat amsie-Tharmithat"), et nomina sicut Tɜ-r·ḥn=w ('Quam desideraverunt') Τανεύς, et Pɜ-ty=f (si quidem pro Pɜ-r·ty=f 'Quem dedit' stat) Πάτηφις.
  17. Johnson 1986 p. 75 ¶98
  18. Johnson 1976 p. 82
  19. 19.0 19.1 Sive fortasse /(m̩pʰr̩)tǝ’ˈst’mof/: tres consonantes consecutivae solent /ǝ/ interposita dividi. At ab altera parte cf. lingua Coptica ⲥⲃⲟⲕ sboc "parvum; paucum; deminui" → ⲧⲥⲃⲕⲟ tsbko "parvum facere; paucum facere; deminuere."
  20. Coptice ⲉⲓⲁ ia, sed appellatio prisca iam videtur in verbo ⲃⲁⲛⲓⲉⲓⲣⲉ baniire "malevolus" (verbatim "malus oculo"), cf. Černý p. 44. Quando mutatio facta sit non patet, at enuntiatus vetus iam videtur in Plutarchi De Iside et Osiride 355a: ἔνιοι δὲ καὶ τοὔνομα διερμηνεύουσι πολυόφθαλμον, ὡς τοῦ μὲν ος τὸ πολύ, τοῦ δ’ ιρι τὸν ὀφθαλμὸν Αἰγυπτίᾳ γλώττῃ φράζοντος "alii autem etiam nomen interpretantur 'multocularem,' illud quidem os 'multum,' hoc autem iri 'oculum' Aegyptia lingua significante."
  21. Clarysse, 1987; Ray, 1993
  22. Ex sensu, exspectandum est ỉr=f ỉr, tempore praeterito, at aevo Romano nonnumquam iw scriptum est pro ỉr
  23. Non attestatum, at certum ab aliis nominibus linguarum (e.g. mt(.t)-Wynn "Lingua Graeca," mt(.t)-Ỉkš "Lingua Aethiopica"), et forma Coptica, nempe Ⲙⲛⲧϩⲣⲱⲙⲁⲓⲟⲥ.
  24. 24.0 24.1 Cf. Stne I 4.34, ubi luce sublata persona sic loquitur: "Ʒw.ṱ=k ỉ pɜ qqy, Ḥr sw=k ỉ pɜ wyn" 'Salvete o tenebrae, vale o lux!'
  25. Ⲉⲟⲩⲱⲧϥ Ⲟⲩⲥⲓⲣⲉ euōtf Usire "Valeat Osiris." cf. Crum 62b.
  26. Sic scribitur, et (haud dubium) intellegitur sed probabile est originem verissimam esse locutionem Aegyptiam classicam ỉw=tỉ m ḥtp "Venisti cum serenitate" (id est "gratus"). Haec autem etiam Demotice disingui potest, nam cf. P.Louvre E 3452 (Liber Metamorphoseon) 2.16: Ḏ n=k tɜ Nb.t ˁrˁ.t "Ỉy.ṱ m ḥtp, ɜw.ṱ m ḥtp!" "Dixit tibi Domina Uraei 'Venisti gratus, laudaris? gratus.'"
  27. Cf. nomen Mnṱ-sw=f quod fit Μενθέσουφις.
  28. Coptice ϩⲁⲉⲓⲟ haio, ϩⲁⲉⲓhai et similia.
  29. Vocalizatio coniecta est inter alia e "nomine" Bw-ỉr·rḫ=y-rn=f "Ignoro nomen eius" quod scribitur in loco patronymici eorum qui patrem suum non noverunt, at nihilominus transcriptione Graeca praestat, nempe: Βερεχέρινος. Ỉr·rḫ vero est forma qualitativa verbi rḫ, hac forma vocibus Copticis ϣ− š- 'posse' et ⲣⲱϣ rōš 'metiri' repraesentata, illa ⲣⲙ̅ⲣⲁϣ rmraš 'homine miti' (a rmt (ỉr·)rḫ 'homine scio' id est 'docto'). Cf. autem bw-rḫ=k "te nesciente," quod fit ⲙⲉϣⲁⲕmešak 'forsitan.'
  30. Non attestatum.
  31. De appellatione huius rn=y cum /tʰ/, cf. P BM 10808 ubi verbum iam ⲣⲓⲛⲧ scribitur.<!—Nota supra rescribenda.-->
  32. Fem. ỉ ˁnḫ=s, pl. ỉ ˁnḫ=w
  33. Sic in Setne II 4.28—29, at grammaticis aliquanto insolitis: expectassemus enim ḏ=w (/tʃʼoːʔw/) potius quam ḏ n·ỉm=w.
  34. Setne II 2.21
  35. Confer locutionem Biblicam "ponere super cor."
  36. Setne I 4.28
  37. Setne II 6.3, Sapientia Chasesoncidis 2.x+14
  38. Setne II 4.27 ˁrw ỉw šm=s n=s mt(.t)-n-ḥɜṱ [n] Pr-ˁɜ? 'Fortasse delirit Pharao?' Scriptio cum n genetivum indirectum immitat, sed fortasse verius nasalizationem repraesentat ut Sahidica dialecto linguae Compticae ubi mt(.t)- fit ⲙⲛⲧ− mnt-.
  39. Setne I 4.20—21
  40. Setne II 3.16. Cf. autem etiam Setne I 3.11, Mythus Oculi Solis 1.8—9, 14.10 (=P.Tebt. Tait 8, 2)
  41. De Proelio pro Praebenda Ammonis P.Spigelberg 3.6
  42. Sapientia Chasesoncidis 2.x+13—14
  43. Petitio Petiesis (P.Rylands 9) 4.15, 20.19
  44. Petitio Petiesis (P.Rylands 9) 4.19
  45. De Amaside et Nauta 9.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri fundamentales
  • Erichsen, W. (1956). Demotisches Glossar. Hafniae: Ejnar Munksgaard 
  • Johnson, J. (1976, 2004). The Demotic Verbal System. SAOC 38. Sicagi: Oriental Institute of the University of Chicago. ISBN 0-918986-02-8 
  • Depauw, M. (1997). A Companion to Demotic Studies. Papyrologica Bruxellensia 28. Bruxellae: Fondation Egyptologique Reine Elisabeth 
Grammatica didactica
De rebus glottologicis
  • W. Clarysse, "Greek Loan-words in Demotic," in Vleeming ed. Aspects of Demotic Lexicography = Studia Demotica I, Lovanii, 1987, 9—33.
  • A. Shisha-Halevy, "Papyrus Vandier Recto: An Early Demotic Literary Text?", JAOS 109.3 (1989), pp. 421—435
  • Ray, J. D. 1991. An approach to the sḏm·f: forms and purposes. In Antonius Loprieno ed., Crossroads II (Proceedings of the Second International Conference on Egyptian Grammar) = Lingua Aegyptia 1:243—258 Textus interretialis
  • J. D. Ray. 1993. How demotic is Demotic? Actis Demoticis, 5, ed. Edda Bresciani = EVO 17:251—264.
  • Loprieno, A. (1995). Ancient Egyptian. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521448499 
  • Quack, Ioachim Fridericus. 1999. A New Bilingual Fragment from the British Museum (Papyrus BM EA 69574). JEA 85:153-164.
Onomastica
  • Griffith, F. (1909). "Catalogue of the Demotic Papyri in the John Rylands Library, Vol. III, Part II: Philological" 
  • W. Brunsch, "Untersuchungen zu den griechischen Wiedergaben ägyptischer Personennamen," in Enchoria, 8.1, 1978, pp. 1–142
  • Lüddeckens, E.; et al. (1980—). Demotisches Namenbuch 
  • W. Clarysse, "Greek Accents on Egyptian Names," Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 119 (1997), pp. 117–184
  • "Search the Names database" (Anglice). Trismegistos People 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]