Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pressio sanguinis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sphygmomanometrum, instrumentum ad pressionem sanguinis metiendam

Pressio sanguinis[1] est pressio ad maximas arterias hominis pertinens, cum sanguis circulans parietes vasorum sanguineorum extendit. In una palpitatione inter pressionem maximam (systolicam) et minimam (diastolicam) variat.[2]

Pressio sanguinis vitae signum est. Quodsi nimia est, quae hypertonia vocatur, aut nimis demissa, quae hypotonia appellatur, periculi signum est.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Pressio vim contra parietem angulo 90° requirit. Ita sanguinis pressio vim contra parietes musculares et vasorum sanguinis et cavitatum cordis efficere significat. Nimirum structurae microscopicae parietum circuli sanguinis tam flexibilitatem quam tenacitatem et stabilitatem requirunt.

Anatomia macrocopica[recensere | fontem recensere]

Bracchium.In usu clinico cottidiano pressio sanguinis loco arteriae brachialis (rubre) metitur.

Partes anatomicae pressionis generationis sunt:

In usu clinico generali pressio sanguinis praecipue ad pressionem arteriosam circuli sanguinis maioris spectat.

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: vas sanguineum

In vasibus sanguineis tunica media sive tunica muscularis momentum maximum pressionis sanguinis habet. Constituit non solum ex fibris muscularibus levibus sed etiam ex fibris textus connectivi.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Pressio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Pressio

In medicina pressionem sanguinis unitate mmHg, rarius kPa, metitur.

Pressionem sanguinis metiri[recensere | fontem recensere]

Ad pressionem aestimantem sphygmomanometrum tam necesse quam utilis est.

Generaliter dictum pressionem sanguinis sphygmomanometro metiendi, methodo causa, valores aliquid indiligentes afferunt. Tamen pressionem sanguinis metiendi est una ex methodis medicis momenti maximi, quod ratione summa commendatur.

Historia pressionis sanguinis mensae[recensere | fontem recensere]

Circiter ab anno 1706 theologus et physiologus Anglicus Stephanus Hales pressionem sanguinem apud canes et alia animalia punctione arteriali metiri coepit. Investigationes suas non prius quam annum 1733, muneribus ecclesiae causa, divulgavit. Descripsit anno 1733: Decembri mense vivam equam supine poni constringique iussi. Erat ei altitudo 14 manuum, aetas 14 annos nata, latere fistula. nec macilenta nec suculenta. Postquam arteriam cruris sinistram tres unciarum infra abdomen secui aperuique, in eandem tubulum metallicum diametro sexutlae indroduxi, quo secundi tubuli ope, tubulum vitreum longitudinis 9 pedum connexui. Cum ligaturam arteriae absolvi, sanguis in tubulum vitreum ad 8 pedum altitudinis ascendit.

Physiologus Germanicus Carolus von Vierordt anno 1854 sphygmographum pressionem sanguis apud homines indirecti metendi excogitavit, ab Stephano Iulio Marey anno 1860 emendatum. Anno 1896 medicus Italicus Scipio Riva-Rocci apparatus pressionem sanguinis hydrargyro metendi commentus est. Methodus haec ab medicis Americano Harvey Guilelmo Cushing anno 1901 et iterum Nikolao Sergeievic Korotkov anno 1905, nunc cum usu stethoscopii sonorem diastolis sentiendi, sonorem Korotkovianum, emendata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Ogedegbe G, Pickering T (2010). "Principles and techniques of blood pressure measurement". Cardiol Clin 28: 571-86 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ogedegbe, Gbenga, et Thomas Pickering. 2010. Principles and techniques of blood pressure measurement. Cardiology Clinics 28(4):571–586. doi:10.1016/j.ccl.2010.07.006. ISSN 1558-2264. PMC 3639494. PMID 20937442.