Genus (societas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Genus modo ambiguo.

Gender est vocabulum Anglicum quod in usu multorum est ad finem distinguendi aspectum socialem qualitatis feminae (puellae) ac viri (pueri) ab aspectum biologicum (quod in eo casu dicitur sex - sexus). Origo verbi est vocabulum Latinum genus quod hodie etiam eo sensu uti potest[1] et nonnumquam iam in antiquitate utebantur.[2]

Gender eo sensu praecipue ex annis decadis 1970 in usu est. Hodie in nonnullis aliis linguis vocabuli analogici exstant, sicut genre Francogallice vel género Hispanice. Nihilominus, nonnulli verbum gender synonymo verbi sex utuntur vel nunc etiam sexum biologicum gender appellant.[3]

Dichotomia sex/gender non est sola summa divisio in usu; etiam exstat trichotomia biological sex/psychological gender/social gender role (sexus biologicus/genus psychologicum (identitas generis)/positio socialis generis). Ita homo transgener ante transitionem qui de suo gender disserit suum genus psychologicum designat, numquam positionem socialem praesentem (quam abhorret).

Idea distinctionis est exprimere mores expectationesque generis confectionem socialem esse, sine radice biologica. Quod etiam dicitur in verbis allatis a Simona de Beauvoir: "Non nata est, immo facta femina."

Genus eo sensu femininum vel masculinum vel non binarium esse potest (sicut corpora feminea vel mascula vel intersexualia).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide e.g. in Ephemeride: "Senatus Gallicus probat legem qua hominum eiusdem generis nuptiae et liberorum adoptio liceant."
  2. Imprimis de tertio genere; ita Tertullianus scripsit "Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu" (pag. 154 apud Google Books) et "Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis" (pag. 208 apud Google Books).
  3. Exemplum illius usus in sermone Latino invenit in adhortationem apostolicam post-synodalem Amoris laetitia[en] ubi in paragrapho 285 dicitur "Etiam proprium corpus aestimare eius in feminino aut masculino genere necessarium est..." cum in paragrapho 286 "Rigor fit immoderatio masculini vel feminini generis, et pueros iuvenesque ad operum permutationem haud educat quae in veris matrimonii condicionibus reperiuntur."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]