Latinitas nondum censa

Boris Rosing

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Boris Rosing
Res apud Vicidata repertae:
Boris Rosing: imago
Nativitas: 23 Aprilis 1869; Petropolis
Obitus: 20 Aprilis 1933; Archangelopolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: physicus, engineer

Memoria

Sepultura: Vologda Cemetery (Arkhangelsk)

Boris Leonis filius Rosing (Russice Борис Львович Розинг, tr. Boris L'vovič Rozing; 5 Maii 186920 Aprilis 1933) erat physicus ac inventor Russicus et Sovieticus, conditor televisionis electronicae.[1]

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Boris Rosing anno 1891 studia sua in facultate physico-mathematica Universitatis Petropolitanae magna cum laude complevit. Ab anno sequenti in Instituto Technico Petropolitano, dein etiam in nonnullis aliis institutis educationis docebat.

Rosing ab anno 1897 transmissionem imaginum per distantiam explorabat. Anno 1907 usus tubuli cathodoradialis pro transmissione imaginum per electricas undas proposuit, pro quo diploma inventionis obtinuit. Anno 1911, apparato suo ("telescopio electrico") utens, in laboratorio transmissionem receptionemque imaginum figurarum geometricarum simplicium monstravit (inter assistentes eius tunc Vladimirus Zvorykin erat). Dein perfectionem inventionum suarum continuavit. Opera eius facta sunt basis systematum electronicorum televisionis.[2]

Fine anni 1917 Rosing venit Catharinodorum (ad familiam suam tunc ibi habitantem), ubi ad creationem instituti politechnici (anno 1918 conditi) multo contribuit, societatem physico-mathematicam creavit (anno 1920) et magnum opus suum de "telescopia electrica" (anno 1923 Petropoli publicatum) scripsit.[3]

Anno 1924 Boris Rosing Leninopolim in laboratorium experimentale electrotechnicum invitatus est.[1] Ibi, et ab anno 1928 in laboratorio connexionis per ductus electricos explorationes suas extendit, etiam in instituto technologico docens. Anno 1931 autem arrestatus et exsilio ad terras boreales affectus est, opera scientifica tamen continuavit usque ad mortem suam, quae duos annos post Archangelopoli accidit (apoplexionis causa).[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]