Cornelius Fuscus
Cornelius Fuscus (mortuus 87) fuit eques Romanus cui Domitianus praefecturam praetorii anno 81 mandavit atque anno 86 in Dacos et eorum regem Decebalum immisit. Hieme 86/87 Fuscus a Dacis una cum magno exercitu caesus est.
Nobili loco natus Cornelius Fuscus equestri ordine contentus esse securitatis causa maluit. Nec tamen spernendas partes in bello civili egit ː unus e primis fautoribus Galbae fuit ad quem veteranos suos ("ducem coloniae suae" eum appellabat rerum gestarum scriptor Tacitus) e Gallia Narbonensi secum traduxit seditionis roborandae causa. Qui imperator factus Fuscum Illyrici procuratorem designavit ubi paulo post Galba mortuo copias suas in Vespasiani verba adegit. Mox classici Ravennates cum ad Vespasiani partes transfugerunt Fuscum sponte sua praefectum sibi assumpserunt. Ita velut antecursor in bello adversus Vitellium fuit. Cursus honorum eius inter praefecturam classis et praefecturam praetorii posteritati traditus non est.
His verbis strenuam eius iuventam et bellicam audaciam depingebat Tacitus ː sed procurator aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus. prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat; idem pro Galba dux coloniae suae, eaque opera procurationem adeptus, susceptis Vespasiani partibus acerrimam bello facem praetulit: non tam praemiis periculorum quam ipsis periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua ancipitia malebat. igitur movere et quatere, quidquid usquam aegrum foret, adgrediuntur. scriptae in Britanniam ad quartadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod utraque legio pro Othone, adversa Vitellio fuerat; sparguntur per Gallias litterae; momentoque temporis flagrabat ingens bellum, Illyricis exercitibus palam desciscentibus, ceteris fortunam secuturis. Quem senibus consularibus Tampio Flaviano et Pompeio Silvano Dalmatiam et Pannoniam tenentibus ac nihil agentibus opponebat (Historiae II.86).
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus, libro LXVIII Historiae Romanae cap. 9
- Eutropius libro septimo Breviarii Historiae Romanae capitulo 23
- Iordanes, De origine actibusque Getarum XIII.77-78
- Iuvenalis, quarta Satura 111-112
- Suetonius, Domitianus capitulo VI
- Tacitus, secundo libro Historiarum cap.86 necnon libro tertio cap. 4 et 12
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Michel Christol, " “Opportunism and Energy” : élites et cités de Narbonnaise aux premiers temps du principat de Galba", Revue archéologique de Narbonnaise, 2016(49) ː 37-48
- "Les élites de la Gaule narbonnaise entre Galba, Vitellius et Vespasien", Bulletin de la Société nationale des Antiquaires de France 2016 ː 165-171
- Jean Colin, "Le Préfet du Prétoire Cornelius Fuscus: un enfant de Pompei ", Latomus 1956(15) ː 57-82
- Ronaldus Syme, "The Colony of Cornelius Fuscus: An Episode in the Bellum Neronis", The American Journal of Philology, 1937(58) ː 7-18