Jump to content

Iordanes (scriptor)

E Vicipaedia
Mare Mediterraneum aetate Iordanis: Imperium Romanum Orientale subrubro pictum; regiones a Iustiniano expugnatae viridi colore pictae.

Iordanes[1] (natus anno ignoto; mortuus post annum 552), filius Alanoviiamuthis, notarius meruit iuxta Gunthicem; fuit postea rerum gestarum scriptor tam Gothorum quam Romanorum.

Ipse dicit avum suum, Pariam nomine, notarium meruisse apud magistrum militum Alanorum Candacem sub imperio Romano in Moesia Inferiore aut Scythia Minore habitantem; seipsum olim notarium esse Gunthicis Gothi Amali(en), cuius mater soror erat Candacis; Gunthicem autem magistrum militum in Thracia versatum esse.[2] Eo tempore gens Gothorum ad confoederationem gentium Germanicarum pertinebat, quae in meridiana Danubii ripa habitantes in dicione erant Iustiniani Imperatoris Romani Orientalis.

Vita militari abiecta, post conversionem suam (a saeculo in vitam religiosam?),[3] Iordanes anno fere 542 pestem "Iustinianam" dictam Constantinopoli observabat. Ibidem post novem annos librum suum De origine actibusque Getarum componebat, historia Gothica Cassiodori tres dies tantum perlecta.

Pugna Catalaunica de qua scripsit Iordanes.
  1. Sunt qui "Iornandes" scripserunt.
  2. "Scyri vero et Sadagarii et certi Alanorum cum duce suo nomine Candac Scythiam minorem inferioremque Moesiam acceperunt. Cuius Candacis Alanoviiamuthis patris mei genitor Paria, id est meus avus, notarius, quousque Candac ipse viveret, fuit, eiusque germanae filio Gunthicis, qui et Baza dicebatur, mag. mil., filio Andages fili Andele de prosapia Amalorum descendente, ego item quamvis agrammatus Iordanes ante conversionem meam notarius fui" (Get. 265-266)
  3. Get. 266. Sic censent Van Nuffelen et Van Hoof (2020), p. 5 nota subiuncta 15
  4. De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Arne Soby Christensen, Cassiodorus, Jordanes and the History of the Goths: Studies in a Migration Myth. Hafniae: Museum Tusculanum Press, 2002. ISBN 87-7289-710-4.
  • Brian Croke, "Jordanes and the Immediate Past" in Historia vol. 54 (2005) pp. 473-494 JSTOR
  • Stanislav Doležal, "Who was Jordanes?" in Byzantion vol. 84 (2014) pp. 145-164 JSTOR
  • O. Giordano, Jordanes e la storiografia nel VI secolo. 1973
  • F. Giunta, Jordanes e la cultura dell'alto medio evo: contributo allo studio del problema gotico. Palermo, 1952; recensio huius operis
  • James J. O'Donnell, "The aims of Jordanes" in Historia vol. 31 (1982) pp. 223–240 JSTOR
  • Lieve Van Hoof, Peter van Nuffelen, "The Historiography of Crisis: Jordanes, Cassiodorus and Justinian in mid-sixth-century Constantinople" in Journal of Roman Studies vol. 107 (2017) pp. 275-300 JSTOR
  • Peter Van Nuffelen, Lieve Van Hoof, interprr., Jordanes: Romana and Getica (Translated texts for historians). Liverpolii: Liverpool University Press, 2020

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]