Marcus Pompeius Silvanus Staberius Flavianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Marcus Pompeius Silvanus Staberius Flavianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 83) senator Romanus primo saeculo fuit. Patria eius Arelate in provincia Gallia Narbonensi fuit. Pater eius Marcus Pompeius Priscus senator praetorius ex tribu Teretina fuit. Ipse Silvanus bis legatus legionis fuit. Mensibus Septembris et Octobris anni 45 cum Aulo Antonio Rufo consul suffectus erat. Anno 53/54 ad usque 55/56 proconsul Africae fuit. Anno 69 Galba imperator eum legatum Augusti pro praetore Dalmatiae fecit[1]. Cum anno 70 senatus propter paupertatem rei publicae mutuum a privatis peteret, Silvano ea res mandata est[2]. Annis 71 ad usque 73 curator aquarum fuit. Anno 74 consul suffectus II creatus, ad annum 83 consul suffectus III destinatus, sed antea mortuus est. Consilio Domitiani Caesaris in montibus Albanis anno 83 interfuit[3].[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae II.86
  2. Tacitus, Historiae, IV 47,1
  3. Iuvenalis, Saturae, IV 109
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 113-114