Decebalus (Graece Δεκέβαλος; anno 86 regnare coepit, mortuus anno 106) fuit rex Dacorum qui longum bellum cum Romanis gessit ; ac primo Domitiano imperatore victorias rettulit, etiam praefecto praetorioCornelio Fusco occiso (anno 86). Tandem a Traiano victus, cum exploratores Romani eum capturi essent, anno 106 sese ipse necavit[1].
Quae scaena in Columna Traiana scalpta est[2], necnon altera scaena in qua Traianus caput recisum regis mortui militibus suis exhibet[3]. E monumento Philippis anno 1965 reperto novimus nomen decurionis alae Pannoniorum qui caput regis recidit atque Traiano reportavit : fuit quidam Tiberius Claudius Maximus[4].