Consilium terrarum septentrionalium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum.
Civitates regionesque consilii.

Consilium terrarum septentrionalium[1] (Danice Nordisk Råd, Finnice Pohjoismaiden neuvosto, Islandice Norðurlandaráð, Norvegice Nordisk råd, Suecice Nordiska rådet) est conventus cooperationis inter parlamenta terrarum septentrionalium, id est civitatum sui iuris Daniae, Finniae, Islandiae, Norvegiae et Sueciae ac provinciarum autonomarum Alandiae, Faeroarum et Groenlandiae. Constitutum est anno 1952 et 87 legatos illorum parlamentorum habet.[2] Consilium Samorum statum observatoris habet. Sedes consilii Hafniae est.

Consilium potestatem propriam non habet, sed ad cooperationem inter terras septentrionales multa contulit.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Consilium non solum linguis Danica, Norvegica ac Suecica utitur in operis internis et perspicuitati illorum sermonum favet, sed etiam linguis Islandica Finnicaque conmmunicat, praeterea Anglice.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. Vide situm consilii terrarum septentrionalium.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad consilium terrarum septentrionalium spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!