Civitas Unita Russiae et Rutheniae Albae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Civitas Unita Russiae et Rutheniae Albae
Res apud Vicidata repertae:
Caput: Minscum, Moscua
Nomen officiale: Саюзная дзяржава

Populus

Numerus: 156 269 344
Sermo publicus: Russica, lingua Ruthenica Alba
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+04:00, UTC+05:00, UTC+06:00, UTC+07:00, UTC+8, UTC+09:00, UTC+10, UTC+11, UTC+12
Moneta: Belarusian ruble, Rubelus Russicus

Sigla

Praefixum telephonicum: +375, +7

Tabula aut despectus

Civitas Unita Russiae et Rutheniae Albae: situs
Vexillum propositum (non officiale).

Civitas Unita Russiae et Rutheniae Albae[1] (Russice Союзное государство России и Белоруссии, Albaruthenice Саюзная дзяржава Беларусі і Расеі) etiam breviter Civitas Unita[1] est entitas supranationalis inter Russiam et Rutheniam Albam anno 1996 condita.

Post dissolutionem URSS, Russia ligamina nova inter civitates olim Sovieticas creare studuit. Independentium Civitatum Foederatio ac Unio oeconomica Eurasiatica conditae sunt, sed veram unionem politicam creare plurimae civitates nolebant. Sola Ruthenia Alba ligamen firmius cum Russia volebat et ita 1996 Communitas Russiae et Rutheniae Albae (Russice Сообщество России и Белоруссии) condita est. Quae anno sequenti foedere firmata est et nomen Unio Rutheniae Albae et Russiae (Союз Беларуси и России) accepit.

Denique unio novo foedere anno 2000 in Civitatem Unitam Russiae et Rutheniae Albae transformata est, sed foederatio laxissima sine vera potestate remanet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!