GUAM

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypum.
Civitates sociae.

GUAM, plene GUAM Consociatio Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo[1] (in linguis publicis GUAM Organization for Democracy and Economic Development (Anglice) sive Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ (Russice)) est consociatio quattuor civitatum olim Sovieticarum quae sunt Georgia, Ucraina, Atropatene et Moldovia (quarum nominum primae litterae acronymum GUAM dant).

GUAM anno 1997 Argentorati condita est a sociis hodiernis, cum Usbecia de 1999 ad 2005 civitas etiam socia erat (quo tempore nomen GUUAM erat). Charta anno 2001 Ialtae subscripta est.

Propositum est democratiam, progressum firmum, stabilitatem internationalem et integrationem Europaeam fovere. Sedes nunc est Kioviae.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Integratio Europaea

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad GUAM spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!