Conventus Balticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypum
Civitates sociae Conventus Baltici in Europa sitae.

Conventus Balticus est consociatio trium civitatum vicinarum quae libertatem a Russia anno 1918 acceperunt, sed ab anno 1940 usque ad annum 1991 iterum ab Unione Sovietica regebantur, id est Estonia, Lettonia ac Lituania.

Resolutio fundationis iam Kalendis Decembris 1990 edicta est Vilnae; primae regulae operationis die 8 Novembris 1991 decretae sunt Tallinnae. Tres civitates denique die 13 Iunii 1994 foedus cooperationis icerunt.

Sociae in rebus oeconomicis, civilibus et culturalibus cooperant. Secretariatus Rigae situs est.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conventum Balticum spectant.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!