Disputatio:Conradus (episcopus Herbipolensis)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Cum dioecesin Herbipolitanam habeamus, nonne etiam episcopum Herbipolitanum? Neander (disputatio) 15:14, 18 Septembris 2012 (UTC)[reply]

NB titulum "Dioecesis Herbipolitana" sed lemma "Dioecesis Herbipolensis" ibi videbis ...
Formam -politanus malo ego, sed fontem secutus sum hunc. Si autem alii fontes aliter dicunt de hoc episcopatu, laete movebo. Andrew Dalby (disputatio) 15:38, 18 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Libros reperio iamdudum divulgatos qui nomen "Herbipolensis" confirmant: igitur paginam de dioecesi movi ... sed possumus removere si alii libri "Herbipolitanam" monent. Andrew Dalby (disputatio) 08:40, 19 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Ut mihi videtur,
  • Herbopolensis/e est adiectivum solitum tractum de Herbipolis et pertinens ad res eiusdem urbis,
  • cum Herbipolitanus/a/um uti solitum sit imprimis pro nominibis personarum Latine versis quarundam, maxima parte ex hac urbe oriundarum. - Bavarese (disputatio) 10:53, 19 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Haec differentia, si vera sit, ad Herbipolin tantum pertinere videatur, nam constat veram figuram derivativam esse -polis → -politanus, ut Anti-, Deca-, Heliu-, Neapolitanus etc. Apud antiquos -polensis nusquam legi videtur. Si quis eá usus esset formá, metaplasmo lusisset metri causá. Quid igitur de Herbipolensi forma iudicandum est? Fontes quidem ad res ecclesiasticas tantum referri videntur. Herbipolitanus autem, quoniam usitatis translaticiisque exemplis certe congruat, omnino forma normalis est. Neander (disputatio) 20:37, 22 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Interdum apud nos nomen instituti cuiusdam Latinizantis, sive ecclesiastici sive scholastici, ab ideale differt. Cf. e.g. Collegium Trinitatis iuxta Dublinum: urbis enim nomen temporibus antiquis hodiernisque usitatissimum est Eblana. Si dicimus "nomen vestrum est Collegium Trinitatis iuxta Eblanam" aut "nomen vestrum est Dioecesis Herbipolitana: tu es episcopus Herbipolitanus", immodeste agimus. Necesse nobis est cum illis qui lingua nostra re vera utuntur congruere, et praesertim in titulis et lemmatibus. Licet autem textum nostrum nostro modo scribere, formas Eblanam et Eblanensem, Herbipolim et Herbipolitanam adhibentes, si volumus: licet etiam eleganter variare, si nobis placet! Andrew Dalby (disputatio) 09:23, 23 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Omnino assentior! Neander (disputatio) 16:37, 23 Septembris 2012 (UTC)[reply]