Petrus Eburensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Petrus de Ebulo)
Salire ad: navigationem, quaerere
Poeta (Petrus ipse de Ebulo) e Libro ad honorem Augusti, 1196.

Petrus Eburensis seu de Ebulo, ita propter originem aut habitationem fortasse appellatus, fuit poeta Italus saeculi 12 exeuntis, lingua Latina scribens. Carmina sua ipse sic enumerat:

Suscipe, sol mundi, tibi quem praesento libellum:
de tribus ad dominum tertius iste venit.
Primus habet patrios civili marte triumphos;
mira Federici gesta secundus habet;
tam loca quam vires quam nomina pene sepulta
tertius Euboycis iste reformat aquis.
Petrus de Ebulo, De balneis Puteolanis.

Quorum poëmatum Liber ad honorem Augusti sive de rebus Siculis res gestas imperatoris Henrici VI laudat; Federici gesta (carmen nobis deperditum) historiam antecessoris Friderici Barbarossae enarravit; epigrammata De balneis Puteolanis, de aquis videlicet iuxta Puteolos Campaniae visitandis, eodem Henrico VI dicata sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edoardo D'Angelo, "Poesia latina" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005)
  • Fulvio Delle Donne, "Pietro da Eboli" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005)
  • Theo Kölzer, Marlis Stähli, Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive de rebus Siculis, Jan Thorbecke Verlag, 1994 ISBN 3-7995-4245-0

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum de Ebulo spectant.