Jump to content

Colonica Civitatum Foederatarum historia

E Vicipaedia
Possessiones Britanniae (roseae), Franciae (caeruleae), et Hispaniae (aurantiae) anno 1750, contra hodiernos Canadae et Civitatum Foederatarum fines .

Colonica Civitatum Foederatarum historia rerum gestarum memoriam coloniarum Europaearum ab America colonizata ad earum sub Civitates Foederatas coniunctionem amplectitur. Anglia, Francia, Hispania, et Nederlandia saeculo sexto decimo exeunte maiores colonizationis conatus in orientali America Septentrionali fecerunt.[1] Parvi primorum temporum conatus, insigniter perdita Colonia Roanoke, saepe evanescuerunt; ubique primi advenae celerrime mortui sunt. Nihilominus, coloniae floruerunt. Coloni Europaei ex variis gregibus socialibus et religiosis advenerunt. Nulli optimates se perpetuo conlocaverunt, sed nonnulli viri audentes, milites, agricolae, et caupones advenerunt. Diversitas quidem fuit proprietas Americana, cum Nederlandici Novae Nederlandiae, Sueci et Finni Novae Sueciae, Anglici Tremebundi Pennsylvaniae, Anglici Puritani Novae Angliae, Anglici coloni Iacobopolis, et "pauperes digni" Georgiae, ad novum continentem venerunt et colonias aedificaverunt quibus erant distincti modi sociales, religiosi, politici, et oeconomici.

Ruinae Missionis Sancti Ioannis Capistroni, unius ex missionibus in California Hispanica conditis.
Massachusetts Hall, veterrimum Universitatis Harvardianae aedificium exstans, pro dormitorio annis 1718–1720 structum.
Tabula Novi Amstelodami anno 1660.
Tabula Novae Sueciae ab Amando Johnson facta.
Concessiones anni 1606 a Rege Iacobo I societatibus Londinii et Plimmutae. (Tabula Anglice signata.)
Savanna Coloniae Georgiae saeculo duodevicensimo ineunte.

Una colonia in aliam aliquando dominata est, usitate per bella inter parentes Europaeos. Solum in Nova Scotia (nunc pars Canadae) victores colonos priores expulerunt; potius omnes ad unum in pace vivebant. Haud fuerunt maiora bella civilia inter tredecim colonias, ac duo maiores rebelliones armatae (in Virginia anno 1676 et Novo Eboraco annis 1689–1691) mox defecerunt. Proelia autem inter Francos et Britannicos—praecipue per Bella Francorum et Indorum et Bellum Patris Rale—iterata sunt, et Francicum impetuum Confoederationis Wabanakianae in fines subsidium implicaverunt. Ante 1760, Francia victa, Britannici eius colonias ceperant.

Fuerunt quattuor regiones distinctae: Nova Anglia, Mediae Coloniae, Coloniae Sinus Chesapeake (Meridies Superior), et Coloniae Meridianae (Meridies Inferior). Nonnulli historici quintam regionem addunt: Fines, qui numquam separatim ordinati sunt.[1] Antequam coloni Europaei advenerunt (circa 1600–1650), maior Americanorum Nativorum in Civitatibus Foederatis orientalibus habitantium pars interfecta erat a novis morbis, in vitam quotidianam decenniis ante ab exploratoribus nautisque casu introductis.[2]

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. 1 2 Cooke, ed. North America in Colonial Times (1998).
  2. ↑ Middleton, Richard; Lombard, Anne (2011). Colonial America: A History to 1763 (quarta ed.). p. 23

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Libri referendi

[recensere | fontem recensere]
  • American National Biography. 2000. 20 voll.
  • Ciment, James, ed. 2005. Colonial America: An Encyclopedia of Social, Political, Cultural, and Economic History.
  • Cooke, Jacob Ernest, ed.1993. Encyclopedia of the North American Colonies. 3 voll.
  • Cooke, Jacob Ernest, ed. 1998. North America in Colonial Times: An Encyclopedia for Students.
  • Faragher, John Mack. 1996. The Encyclopedia of Colonial and Revolutionary America.
  • Gallay, Alan, ed. 1996. Colonial Wars of North America, 1512–1763: An Encyclopedia. locus et inquisitio verborum
  • Gipson, Lawrence. 1936-1970. The British Empire Before the American Revolution. 15 voll. Praemium Pulitzeranum.
  • Pencak, William. 2011. Historical Dictionary of Colonial America. Locus et inquisitio verborum.
  • Taylor, Dale. 2002. The Writer's Guide to Everyday Life in Colonial America, 1607-1783. Locus et inquisitio verborum
  • Vickers, Daniel, ed. 2006. A Companion to Colonial America.

Res praecipuae

[recensere | fontem recensere]

Fontes primarii

[recensere | fontem recensere]
  • Kavenagh, W. Keith, ed. 1973. Foundations of Colonial America: A Documentary History. 4 voll.
  • Rushforth, Brett, Paul Mapp, et Alan Taylor, eds. 2008. North America and the Atlantic World: A History in Documents.
  • Sarson, Steven, et Jack P. Greene, eds. 2010. The American Colonies and the British Empire, 1607–1783. 8 voll.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lege de historiam Civitatum Foederatarum in Vicilibris.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Americam colonicam spectant (Colonial America, Colonial history of the United States).