Nova Nederlandia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Prinsenvlag.svg
Tabula hodierna magnitudinem et locum regionum habitantium Novae Nederlandiae et Novae Sueciae ostendit.
Nova Belgica et Nova Anglia, 1635. Septentriones a dextram parte.

Nova Nederlandia (Nederlandice Nieuw-Nederlandt), vel Nova Belgica vel Novum Belgium, fuit provincia colonica Reipublicae Nederlandensis quae in Ora Orientali Americae Septentrionalis saeculo septimo decimo sita est. Territoria postulata a Paeninsula Delmarva ad Cape Cod meridioccidentalissimum patuit, dum minores regiones habitatae nunc sunt pars civitatum Atlanticae Mediae Novi Eboraci, Novae Caesareae, Delavariae, et Connecticutae, quibus fuerunt parvae stationes in Pennsylvania et Rhodensi Insula constitutae. Novum Amstelodamum, caput provinciae, in apice meridiano Manhatae apud Portum Novi Eboraci situm est.

Colonia pro negotio privato fuit, ad lucrifaciendum pecuniam ex commercio pellis in America Septentrionali. Nova Nederlandia per prima decennia sensim occupabatur, partim propter pravam rerum administrationem a Nederlandica Indiae Occidentalis Societate effectam, partim propter certamina cum indigenis. Deductio Novae Sueciae suos fines meridianos violabat, finesque septentrionales ad accommodandam Confoederationem Novam Angliam crescentem aptabantur. Nova Nederlandia inter annos 1651 et 1660 rapidissime crevit, et maior portus commercii in Oceano Atlantico Septentrionali facta est. Deditio Arcis Amstelodami Regno Anglico anno 1664 effecta est, Anglo-Nederlandicum Bellum Alterum anno 1667 excitans. Nederlandi anno 1673 regionem iterum ceperunt, sed eam secundum Alteram Vestmonasterii Pactionem reliquerunt, quod Anglo-Nederlandicum Bellum Tertium proximo anno composuit.

Habitantes coloniae fuerunt indigenae, Europaei, et Africani, quorum illi praecipue importabantur ut laborarent servi. Progenies primorum colonorum partes magni momenti in America colonica egerunt. Cultura Hollandica Novae Nederlandiae regionem bina saecula penitus informavit, plerumque hodiernum districtum capitalem circa Albaniam, et in Valle Hudsoniana, Insula Longa occidentali, Nova Caesarea boreorientali, et Urbe Novo Eboraco. Notiones libertatum civilium et pluralismi in provinciam introductae ad ultimum Americanae morum, civilitatis, societatisque proprietates factae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Archdeacon, Thomas J. 1976. New York City 1664–1710: Conquest and Change.
  • Bachman, V. C. 1969. Peltries or Plantations: The Economic Policies of the Dutch West India Company in New Netherland 1633–1639.
  • Balmer, Randall H. 1984. The Social Roots of Dutch Pietism in the Middle Colonies. Church History 53(2):187ff. online edition
  • Barnouw, A. J. 1933. The Settlement of New Netherland. In History of the State of New York, ed. A. C. Flick, 1:215–258. 10 voll. Novi Eboraci.
  • Burrows, Edward G., et Michael Wallace. 1999. Gotham: A History of New York City to 1898.
  • Condon, Thomas J. 1968. New York Beginnings: The Commercial Origins of New Netherland. Novi Eboraci: New York University Press.
  • Fabend, Firth Haring. 2012. New Netherland in a Nutshell: A Concise History of the Dutch Colony in North America. Albaniae Novi Eboraci: New Netherland Institute. ISBN 9780988171107.
  • Jacobs, Jaap. 2009. The Colony of New Netherland: A Dutch Settlement in Seventeenth-Century America. Ed. 2a. Cornell University Press. Editio prima.
  • McKinley, Albert E. 1900. The English and Dutch Towns of New Netherland. American Historical Review 6(1):1-18. JSTOR.
  • McKinley, Albert E. 1901. The Transition from Dutch to English Rule in New York: A Study in Political Imitation. American Historical Review 6(4):693-724. JSTOR.
  • Merwick, Donna. 2006. The Shame and the Sorrow: Dutch-Amerindian Encounters in New Netherland.
  • Rink, Oliver A. 1986. Holland on the Hudson: An Economic and Social History of Dutch New York. Cornell University Press.
  • Scheltema, Gajus, et Heleen Westerhuijs, eds. 2011. Exploring Historic Dutch New York. Novi Eboraci: Museum of the City of New York/Dover Publications. ISBN 978-0-486-48637-6.
  • Schmidt, Benjamin. 2001. Innocence Abroad: The Dutch Imagination and the New World, 1570-1670. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-80408-0.
  • Shorto, Russell. 2004. The island at the center of the world: the epic story of Dutch Manhattan and the forgotten colony that shaped America. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Venema, Janny. 2003. Beverwijck: a Dutch village on the American frontier, 1652-1664. Albaniae: State University of New York Press.
  • Venema, Janny. 2010. Kiliaen van Rensselaer (1586-1643): Designing a New World. Albaniae: State University of New York Press.

Fontes primarii[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Nederlandiam spectant.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!