Colonizatio Americae Nederlandensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica coloniarum Nederlandicarum in America Septentrionali conditarum (1656, anno 1685 retractata) ambitum postulationum Nederlandicarum monstrat, a Sinu Chesapeaco et Flumine Susquehanna in meridie et occidente ad Sinum Narragansettensem et flumina Providence-Blackstone in oriente, usque ad Flumen Sancti Laurentii in septentrionibus.
Regio a Nederlandicis anno 1660 occupata. Tabula Anglice et Nederlandice signata.

Nederlandica Americarum colonizatio per stationes commercii et plantaria Nederlandica in America Nederlandicam colonizationem alibi in orbe terrarum multo latiore notam antecessit. Primum castellum Nederlandicum in Asia anno 1600 aedificatum est (in Indonesia hodierna), sed prima castella coloniaeque secundum flumen Essequebiam in Guiana et Amazoniam annis fere 1590/1600 iam factae erant. Nederlandia autem colonias deduxit, cum coloni Nederlandici in novis terris considerent, minus saepe quam aliae civitates Europae Occidentalis. Praeterea, multae coloniae Nederlandicae ante finem saeculi septimi decimi perditae vel relictae sunt, sed Nederlandia Surinamia ad 1975 possidere potuit, cum ea libertatem postremum caperet, atque insulae Antillae Nederlandicae intra Regnum Nederlandicum hodie iam manent.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Israel, J. I. 1989. Dutch Primacy in World Trade, 1585–1740. Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!