Polyphaga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cetonia-aurata.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Emery, 1886

Polyphaga (πολύς 'multum' + φαγεῖν 'ēsse') sunt maximus variissimusque coleopterorum subordo, qui 144 familiae in sedecim superfamiliis comprehendit. Mirabiles res his coleopteris propriae sunt, nam magnas in orbe terrarum naturae accommodationes ostentant. Polyphaga in plus quam 300 000 speciebus descriptis consistunt, circa 90% specierum coleopterorum hactenus inventarum.

Gravis polyphagorum proprietas est quod coxa posterior primum secundumque lamina abdominalia vel ventralia, sternites? rite appellata, non dividit; etiam, sutura notopleurorum, sub scuto pronotali, abest (Johnson & Triplehorn 2004:365–400, 428–429).

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Sunt quinque infraordines:

Interior polyphagorum classificatio nonnullas superfamilias seriesve comprehendit, quarum partes sunt aliquantum constantes, quamquam aliquae minores familiae (quarum etiam gradus disputantur) in variis cladis a variis auctoribus ponuntur. Magnae superfamiliae sunt Hydrophiloidea, Staphylinoidea, Scarabaeoidea, Buprestoidea, Byrrhoidea, Elateroidea, et Bostrichoidea.

Infraordo Cucujiformia paene omnia coleoptera phytophaga comprehendit, quibus sunt cryptonephriticae generis ordinarii tubulae Malpighianae, ommatidia sicut coni (rhabdomatibus apertis), et nullae spiraculae efficaces super octavo segmento abdominali.

Superfamiliae Cucujiformium sunt Cleroidea, Cucujoidea, Tenebrionoidea, Chrysomeloidea, et Curculionoidea. Manifesto, adoptio vitae phytophagae ad diversitatem taxorum in coleopteris recte pertinet, Cucujiformibus, praecipue Curculionoideis, radiatione maiore.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cranston, Peter S., et Penny J. Gullan. Phylogeny of Insects. University of California.
  • Johnson, Norman F., et Charles A. Triplehorn. 2004. Borror and DeLong's Introduction to the Study of Insects. Ed 7. Belmont: Brooks/Cole. ISBN 0-03-096835-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyphaga spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Polyphaga (Coleoptera) apud Vicispecies.
Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!