Disputatio:Circulus Traunstein

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Altötting etc.[fontem recensere]

Ut legimus in www.altoetting.de/cms/stadtgeschichte.phtml, huius oppidi prima mentio facta est anno 748: "villa publica Autingas". A saeculo 13 Alt- et Neuötting discerni solent. Ergo, ut mihi videtur, nostris temporibus latine de Vetere et Novo Autingas dicimus. - Quod attinet ad Mühldorf: Nomen latinum egoquidem non novi. Sed, ut iam scripsi, in regionibus medio aevo oberdeutsch dicentium, bene deliberandum est, an nomina cum suffixo -dorf latine syllaba -dorp afficienda sint, nisi ita tradita sunt. Nam in Germania superiore per Lautverschiebung iam tempore Karolingorum et prius e -dorp non legitur. Cf. Gerhard Köbler, Taschenbuch des althochdeutschen Sprachschatzes. ISBN 3-8252-1823-6. = UTB 1823. Pag. 53: "dorf Weiler, Dorf, Hof, Gut, Landgut, Stadtviertel". --Bavarese (disputatio) 09:56, 26 Iulii 2018 (UTC)[reply]

Haud nobis licet verba creare. Verbum "Muhldorpiensis" extra Vicipaediam non reperio. Locutionem "synodus muhldorfiensis anno 1553" reperio: si ad hoc oppidum relevant, responsum habemus! Andrew Dalby (disputatio) 17:09, 26 Iulii 2018 (UTC)[reply]

"Interreatialis"?[fontem recensere]

Quid (in capsa) significat hoc verbum? IacobusAmor (disputatio) 11:30, 26 Iulii 2018 (UTC)[reply]

Nonne cepisti? Te in incertitudine vagante, errorem corrigo ... Andrew Dalby (disputatio) 16:57, 26 Iulii 2018 (UTC)[reply]