Roman numeral 10000 CC DD.svg

Chilopoda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lithobius forficatus.jpg

Subphylum : Myriapoda 

Chilopoda sunt arthropoda subphyli Myriopodum, gregis cui etiam diplopoda et alia animalia multicrura sunt. Chilopoda sunt elongata animalia metamerica quibus unum par crurum per segmentum corporeum est. Chilopoda sunt venenosissima, quae saepe venenum paralyzans iniciunt.

Forcipulae videntur in inferiori Scolopendrae cingulatae parte.

Contra nomen, Chilopoda crura a triginta ad 354 habent, quae semper numerus impar sunt.[1][2][3] Ergo, contra nomen in variis linguis, Chilopodis crura subtiliter centum non sunt. Proprietas quae insigniter hunc gregem coniungit est par forcipularum venenosarum, quae e prima appendice oriuntur. Chilopoda plerumque sunt carnivora.[4]

Sunt fortasse octo milia specierum,[5] quarum tria milia descriptae sunt. Chilopodibus est lata distributio geographica, ubi etiam praeter Circulum Arcticum extenduntur.[4] In variissimis habitationibus terrestribus inveniuntur, silvis pluvialibus tropicis et desertis non exclusis, sed intra has habitationes, microhabitationis umidae egent, quia cereo insectorum arachnidorumque cuticulo carent, unde aquam rapide amittunt. Proinde in humo et detritu foliorum, infra saxa et lignum tabescens, et intra stipites inveniuntur. Chilopoda sunt inter maximos invertebratorum praedatores terrestres, quae saepe praedatoriam invertebratorum biomassam in oecosystematibus terrestribus insigniter amplificant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Evolutio[recensere | fontem recensere]

Phylogenia interna Chilopodorum


Scutigeromorpha


Pleurostigmophora

Lithobiomorpha


Phylactometria

Craterostigmomorpha


Epimorpha

Scolopendromorpha



Geophilomorpha





Species selectae[recensere | fontem recensere]

Binomen

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lloyd, John (2006). The Book of General Ignorance. London: Bloomsbury House. p. 119. ISBN 978-0571273782 
  2. Arthur, W. (2002). "The interaction between developmental bias and natural selection from centipede segmentation to a general hypothesis". Heredity 89 (4): 239–246 
  3. Arthur, Wallace; Chapman, Ariel D. (2005). "The centipede Strigamia maritima: what it can tell us about development and evolution of segmentation". BioEssays 27 (6): 653–660 
  4. 4.0 4.1 Lewis, J. G. E. (2007). The Biology of Centipedes. Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-03411-1 .
  5. Adis, Joachim; Harvey, Mark S. (2000). "How many Arachnida and Myriapoda are there worldwide and in Amazonia?". Studies on Neotropical Fauna and Environment 35 (2): 139–141 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Chilopoda spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks