Roman numeral 10000 CC DD.svg

Diplopoda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diplopoda
Aetas fossilium: 428–0 Ma
A Silurio inferiori adhuc
Variae milipedae
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Subphylum: Myriapoda
Classis: Diplopoda
De Blainville in Gervais, 1844
Subclasses

Diplopoda (a Graeco: διπλόος 'duplex' et πούς 'pes'), vulgo milipedae appellata, sunt classis arthropodum, quae habent duo paria crurum articulatorum in plerisque corporis segmentis, quoque segmento ex duobus segmentis coniunctis formato. Pleraque diplopoda longa corpora habent, cylindrata aut plana, quibus sunt plus quam viginti segmenta, quamquam Oniscomorpha sunt breviora et se in pilas volvere possunt. Praeter nomen, nulla milipeda nota mille pedibus gloriari potest; maximum pedum numerum, 750, habet species Illacme plenipes. Hodie fere 12 000 species notae sunt, in sedecim ordines et circiter 140 familias divisae; itaque Diplopoda sunt maxima classis Myriapodum, subphyli quod etiam centipedas aliasque bestiolas multipedes comprehendet.

In antiquitate[recensere | fontem recensere]

Vocabulum milipeda (vel millepeda) reperitur in Plinii Naturali historia, sed non Diplopoda, sed larvas Lepidopterorum vel Oniscidea describere videtur:[1]

milipeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim repens tactuque contrahens se; oniscon Graeci vocant, alii iulon. efficacem narrant ad aurium dolores in cortice Punici mali decoctum et porri suco. addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Interpretatio Bostock et Riley (1855), 29.39, nota 4.
  2. Plin. Sen., Naturalis Historia 29.136.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!