Chephren
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2610i a.C.n.;
Obitus: 2530 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua, Regnum Vetus Aegypti
Obitus: 2530 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua, Regnum Vetus Aegypti
Familia
Memoria
Sepultura: Pyramid of Khafre
Chephren (Graece Χεφρήν)[1] aevo Regni Veteris fuit Aegyptius domus quartae rex (pharao). Filius fuit Cheopis propriusque Ratoisis fratris successor. Secundum Manethonem, rerum gestarum scriptorem antiquum, Chephren quendam Bikherem, sed secundum indicia archaeologica, Mycerinum (Menkheren) antecessit. Chephren Pyramidem Chephrenis, secundam a maxima pyramide Gizensi, aedificari iussit. Aegyptologi hodierni plerumque putant Magnam Sphingem Gizensem ad honorem Chephrenis aedificata fuisse anno 2500 a.C.n. fere.[2] Pauca de Chephrene certe sciuntur, praeter commentationes historicas Herodoti, qui eum appellaverit crudelem, rectorem haereticum, quia templa Aegyptia clavi servabat postquam enim Cheops ea occluserat.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vulgo in variis linguis hodiernis Khafra, Khafre, Khefren. Apud Manethonem Sûphis II.
- ↑ "Sphinx Project: Why Sequence is Important". 2007.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Breasted, James H. 1906. The Will of Nekure. In Ancient Records of Egypt, pars I, §§ 192.
- Schneider, Thomas. 2002. Lexikon der Pharaonen. Dusseldorpii: Albatros. ISBN 3491960533.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Chephrenem spectant. |