Museum Aegyptium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in Museum Aegyptium.
Despectus in museum e globo aerostatico, 1904.

Museum Aegyptium (Arabice المتحف المصري El Mathaf El Masri), plenius Museum Antiquitatum Aegyptiarum, vulgo Museum Cairense, Cairi in urbe Aegypti situm, est locus magnae antiquitatum Aegypti antiquae collectionis, cui sunt 120,000 rerum, quarum exempla praeclara exhibentur, reliquiis in cellariis conservatis. Aedificium est unum e maximis museis in regione sitis. Hora 9:00 a.m. quotidie publicatur.

Monumentum Aegyptologis insignissimis dicatum[recensere | fontem recensere]

In horto pro aedificio musei stat monumentum Aegyptologorum maximi momenti, quod Augustum Mariette, Maximi Antiquitatum Concilii conditorem, honorat, a viginti tribus imaginibus Aegyptologorum insignissimorum circumdatum, inter quos Franciscus Chabas, Ioannes Dümichen, Conradus Leemans, Carolus Wycliffe Goodwin, Emmanuel de Rougé, Samuel Birch, Eduardus Hincks, Ludovicus Vassalli, Aemilius Brugsch, Carolus Ricardus Lepsius, Theodulus Devéria, Vladimir Golenishchev, Hippolytus Rosellini, Labib Habachi, Sami Gabra, Selim Hassan, Ahmed Kamal, Zakaria Goneim, Ioannes Franciscus Champollion, Amadeus Peyron, Gulielmus Pleyte, Gaston Maspero, Petrus le Page Renouf.[1]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Inter latissime notas res in museo exhibitas sunt:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brier, Bob. 1999. The Murder of Tutankhamen: A True Story. ISBN 0425166899.
  • El-Shahawy, Abeer, et Farid S. Atiya. 2005. The Egyptian Museum in Cairo. Cairi: The Egyptian Museum in Cairo
  • Montet, Pierre. 1968. Lives of the Pharaohs. World Publishing Company.
  • Tiradritti, Francesco, ed. 1999. Egyptian Treasures from the Egyptian Museum in Cairo. Photographia Araldo De Luca. Novi Eboraci: Abrams. ISBN 0810932768.
  • Wafaa El-Saddik. 2005. The Egyptian Museum. Museum International 57(1–2).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Aegyptium spectant.