Ratoises





Ratoises,[1][2][3] vel Djedefre[4] (Aegyptice Sȝ Rˁ ḏd.f Rˁ 'Filius Ra sicut Ra durat') et Radzedef (Graece Ρετζεντέφ), fuit pharao Aegyptius domus quartae per Regnum Vetus. Filius fuit Cheopis regis, aedificatoris Magnae Pyramidis Gizensis; mater non certe nota est. Ratoises fuit rex qui Sa-Rê titulum regalem introduxit, 'filium Ra' significantem, ac primus qui suum nomen circumdatum cum Ra, deo solis, conexuit. Uxor fuit Hetepheres II, eius (demi)soror et vidua Kawab, Ratoisis fratris.
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Lloyd, Alan B., ed. Herodotus. Liber 2.
- Ryholt, Kim. 1997. The political Situation in Egypt during the second intermediate Period: c. 1800–1550 B.C. Hafniae: Museum Tusculanum Press. ISBN 8772894210.
- Kuhlmann, Klaus-Peter. 2005. Der "Wasserberg des Djedefre" (Chufu 01/1): Ein Lagerplatz mit Expeditionsinschriften der 4. Dynastie im Raum der Oase Dachla. Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts, Abteilung Kairo 61: 243–289. Moguntiaci: Zabern. ISBN 3805334966.
- Waddell, William Gillian, ed. Manetho. The Loeb classical Library. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ratoisen spectant. |