Roman numeral 10000 CC DD.svg

Magna Sphinx Gizensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Magna Sphinx Gizensis.

Magna Sphinx Gizensis (Arabice أبو الهول Abū al-Haul 'pater formidinis'), plerumque appellata Sphinx Gizensis vel Sphinx tantum, est calcaria sphingis recumbentis statua, monstri mythici capite hominis leonisque corpore ornati.[1] Recte ab occidente ad orientem spectans, in Planitie Gizensi secundum occidentalem Nili ripam iuxta Gizam in Aegypto iacet. Facies plerumque putatur imago Chephrenis pharaonis.[2]

Augustus Mariette (sedens, laeva), Petrus II, imperator Brasiliensis (sedens, dextra), aliique pro Sphinge, 1871.
Magna Sphinx partim excavata, circa 1878.
Sphinx.
Sphinx et pyramis.

E saxo fundamentali sculpta, prima huius sphingis forma stratis massarum saxearum refecta est.[3] Monumentum, 73 metra longum a pede ad caudam, 20.21 metra alta a fundamento ad summum caput, 19 metra latum ad clunes posteriores,[4] est veterrima sculptura monumentalis in Aegypto nota, quae ab antiquis Regni Veteris Aegyptis aedificata esse plerumque putatur, Chephrene pharaone (2558–2532 a.C.n.) regnante.[5]

Sphinx est monolithus in saxo fundamentali planitiei sculptus, regionis quae pro lapicidinis pyramidum aliorumque monumentorum in proximo erat.[6] Nummulitica regionis calx consistit in stratis quae erosioni varie resistunt (plerumque a vento harenaque a vento mota), ad iniquam condicionem deteriorem quae in corpore Sphingis videtur efficientibus.[6][7] Imum corpus, pedibus non exclusis, est saxum solidum.[1] Corpus leonis usque ad collum, a stratis mollioribus sculptum, magnopere dilapsum est.[8]; Stratum capitis multo durius est.[8][9] Magna Sphinx Gizensis est una e maximis veterrimisque statuis notis, sed primae res de eius origine et historia iam disputantur, inter quae praecipue aevum cum aedificatum esset, a quibus hominibus, et qua pro causa.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baubal, Robert. 2001. La Cámara Secreta. Oberon. ISBN 8466705562.
  • Dunford, Jane, Joann Fletcher, et Carole French, eds. 2007. Egypt: Eyewitness Travel Guide. Londinii: Dorling Kindersley. ISBN 9780756628758.
  • Haase, Michael. 2000. Im Zeichen des Re. Monaci: Herbig. ISBN 377662082X.
  • Hassan, Selim. 1949. The Sphinx: Its History in the Light of Recent Excavations. Cairi: Government Press. PDF.
  • Hassan, Selim. 1953. Excavations at Gîza VIII. 1936–1937: The Great Sphinx and Its Secrets: Historical Studies in the Light of Recent Excavations. Cairi: Government Press PDF.
  • Hawass, Zahi. 1993. The Great Sphinx at Giza: Date and Function. In Sesto Congresso Internazionale di Egittologia: Atti, ed. Gian Maria Zaccone et Tomaso Ricardi di Netro. Vol. 2: 177–195. Augustae Taurinorum. [1].
  • Hawass, Zahi. 1998. The Secrets of the Sphinx. Cairi: American University in Cairo Press. ISBN 9774244923. PDF.
  • Lacovara, Peter. 2004. The Pyramids, the Sphinx: Tombs and Temples of Giza. Bostoniae: Bunker Hill Publishing. ISBN 9781593730222.
  • Lehner, Mark. 2002. Unfinished business reveals the human hand: The Great Sphinx: Why it is most probable that Khafre created the Great Sphinx. AERAGram: Newsletter of ancient Egypt Research Associates 5(2) 10−14. PDF.
  • Lehner, Mark. 2004. Geheimnis der Pyramiden. Monaci: Bassermann. ISBN 380941722X.
  • Rigano, Charles. 2014. Pyramids of the Giza Plateau.
  • Stadelmann, Rainer. 1997. Die ägyptischen Pyramiden. Moguntiaci: von Zabern. ISBN 3805311427.
  • West, John Anthony. 2000. La serpiente celeste. Grijalbo. ISBN 8425335086.
  • Zivie-Coche, Christiane. 2002. Sphinx: History of a Monument. Conv. e Francogallico a Davide Lorton. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 0801439620.
  • Zivie-Coche, Christiane. 2004. Sphinx. Darmstadii: Primus. ISBN 3896782509.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad magnam sphingem Gizensem spectant.

Generalia[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

  • Glassman, Gary, et Christine Le Goff. 2010. Les Énigmes du Sphinx. Documentarium. 60 min. Francia.
  • Revill, Barny. 2008. La face cachée du Sphinx. Documentarium. 55 min. Britannia.
  • Giza Before the Fourth Dynasty. De propositis aedificationis Gizae.
Panoramicus Sphingis Magnaeque Pyramidis Gizensis prospectus, 2010.