Cepheus (constellatio)
| Indicia Cephei constellationis | |
|---|---|
| Nomen | Cepheus |
| Genetivus | Cephei |
| Abbreviatio | Cep |
| Ascensio recta | 20 h 00 min ad 8 h 20 min |
| Declinatio | +53° ad +88° |
| Area | 588 gradūs quadrati Ordo: 27 |
| Videri potest inter | −10° ac +90° |
| Numerus stellarum magnitudinis < 3m | 1 |
| Stella lucidissima | Alderamin (α Cephei), |
| Magnitudo stellae lucidissimae | 2,4m |
| Constellationes finitimae | (a septentrionibus sensu negativo) Ursa Minor Draco Cygnus Lacerta Cassiopeia |
Cepheus[1] est constellatio in caelo septentrionali, cuius stellae lucidiores figuram villam tecto acri ornatam fingere videntur.
De mythologia
[recensere | fontem recensere]Cepheus in mythologia Graeca est rex Aethiopum et maritus Cassiopeiae ac pater Andromedae. Eius uxor iram deorum evocat, aiens se esse pulchriorem Nereidis, filiis Nerei. Nereidae maledictae Poseidona deum maris advocant, postulantes ut Cassiopeia poenam det. Itaque Poseidon cete quoddam mittit, quod oras imperii Cephei vastat. Belua tantummodo mitigari potest, cum Andromeda ei sacrificetur. Itaque Andromeda, ad rupem alligata sortem miserrimam exspectans, ultimo temporis momento a Perseu heroe salvatur, eique quasi praemium uxor datur.
Inde Cepheus, Cassiopeia, Andromeda, Perseus Ceteque sidera in caelo una fiunt, postremum scilicet nomine Cetus.
Stellae
[recensere | fontem recensere]| Stella | Magnitudo | Magnitudo absoluta |
Intervallum (sla) |
Classis spectralis |
|---|---|---|---|---|
| Alderamin (α Cep) | 2,45 | 1,58 | 49 | A7 IV-V |
| Errai (γ Cep) | 3,21 | 2,51 | 45 | K1 IV |
| Alphirc (β Cep) | 3,23 | -3,08 | 595 | B2 IIIv SB |
| ζ Cep | 3,39 | -3,35 | 727 | K1 Ibv SB |
| η Cep | 3,41 | 2,63 | 47 | K0 IV |
| ι Cep | 3,5 | 0,76 | 115 | K0 III |
| Alcurah(ξ Cep) | 4,4 | ? | ? | ? |
| Al Calb al Rai (ρ2 Cep) | 4,4 | ? | ? | ? |
N. b. : Numeri ex mensibus satellitis Hipparcos nominatae excerpti sunt.
Nomina stellarum e lingua Arabica derivata sunt. Alderamin bracchium dextrum significat, Errai seu Alrai pastor, Alphirc floccus, Alcurah pallor equi frontis, Al Calb al Rai canis pastoris.
Nebulae
[recensere | fontem recensere]De stellis variabilibus
[recensere | fontem recensere]Stella δ Cephei appellata nomen dedit turbam stellarum variabilium, nempe Delta-Cepheides. Quae sunt stellae giganteae ingenti luminositate, sed statu variabili. Spatio temporis fixo tumescunt rursusque contrahuntur. Quae pulsatio luminositate variabili spectari potest. Luminositas et spatium pulsationis directe alia ab alio dependent: Quo lucidior stella est, eo tardius pulsat. Inde Delta-Cepheidae ad intervallum cumulorum stellarum ac Galaxiarum metiendum adhibentur. Stella μ Cephei ab astronomo Gulielmo Herschel coloris rutili causa Stella Granati appellata est. Quae est supergigantea rubra 269 000iens[2] lucidior Sole nostro. Diametrus eius circiter 1400iens diametro Solis existimatur.[3] Id est, si locum Solis teneret, stellae superficies in orbita Iuppiteri planetae sita esset.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Cepheus" apud Chris Dolan, The Constellations and their Stars
- "The Constellations" apud situm Internationalis Unionis Astronomicae
|
Andromeda · Antlia · Apus · Aquarius · Aquila · Ara · Aries · Auriga · Bootes · Caelum · Camelopardalis · Cancer · Canes Venatici · Canis Maior · Canis Minor · Capricornus · Carina · Cassiopeia · Centaurus · Cepheus · Cetus · Chamaeleon · Circinus · Columba · Coma Berenices · Corona Australis · Corona Borealis · Corvus · Crater · Crux Australis · Cygnus · Delphinus · Dorado · Draco · Equuleus · Eridanus · Fornax · Gemini · Grus · Hercules · Horologium · Hydra · Hydrus · Indus · Lacerta · Leo · Leo minor · Lepus · Libra · Lupus · Lynx · Lyra · Mensa · Microscopium · Monoceros · Musca · Norma · Octans · Ophiuchus · Orion · Pavo · Pegasus · Perseus · Phoenix · Pictor · Pisces · Piscis Austrinus · Puppis · Pyxis · Reticulum · Sagitta · Sagittarius · Scorpius · Sculptor · Scutum · Serpens · Sextans · Taurus · Telescopium · Triangulum · Triangulum Australe · Tucana · Ursa Maior · Ursa Minor · Vela · Virgo · Volans · Vulpecula | |
|
And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul | |