Ascensio recta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ascensio recta in astronomia altera coordinata in globo caelesti (imaginato) est, altera declinatio vocatur. Ascensio recta respondet ad circulos meridianos geographicos. Principium coordinatae ascensionis rectae punctum vernum (quod dicitur) est, quo in puncto linea ecliptica et linea aequinoctialis secantur. Astronomus ab septentrionalibus spectans ascensione recta positionem rei caelestis dextrorsum (id est secundum horologii motionem) metitur. Ita uniuscuiusque rei caelestis locus pari (α;δ) significatur.
Astronomi ascensionem rectam non gradibus, sed horis metiuntur, sicut 24 horae 360 gradus aequent. Inde 1 hora 15° aequat, 1 minuta 15’, 1 secunda 15’’.
Inclinatione ecliptica ascensio recta in longitudinem ac latitudinem eclipticam ratiocinanda est ut vias revolutionis planetarum aliorumque corporum systematis solaris censere possis (→ transformatio coordinatarum).
Ascensione recta stellae cuiusdam nota facile censendum est, quo anni tempore stella illa optime sit spectanda, nempe censendo diem quo stella media nocte summum locum teneat (→ oppositio).