Latinitas bona

Catharina Alexandrina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Catharina Alexandrina
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Alexandrina: imago
Nativitas: 287; Alexandria
Obitus: 305; Alexandria
Patria: Aegyptus

Officium

Munus: Martyr, Sanctus

Memoria

Sanctus (feriae die 25 Novembris)

Catharina Alexandrina (Graece Αἰκατερίνη) secundum traditionem est sancta Christiana et virgo, quae Maxentio pagano imperante saeculo quarto ineunte in Aegypto martyrium passa est. Hagiographia eam principissam et eruditam facit, quae quattuordecim circa annos natu Christiana facta erat.

Legendae[recensere | fontem recensere]

Catharina Alexandrina a Masolino annis ab 1428 ad 1430 picta.
Sancta Catharina. Statua fere anno 1401 creata, pars sceptri facultatis philosophicae universitatis Vindobonensis.

Vita Catharinae per legendas tantum traditur. Filia regis Costi Alexandriae nata esse putatur. Virgo pulcherrima, eruditissima, superba omnes iuvenes matrimonium suum petentes depulisse traditur. Secundum legendam eremita quidam eam ad fidem Christianam duxit et Catharina in visione Christum ipsum gloriosum aspexit et sponsum suum elexit. Persecutione Christianorum Alexandriae flagrante imperatorem Maxentium adiit, eum ob crudelitates vituperavit et ei fidem Christianam veram religionem esse demonstravit. Imperator ob audaciam et sapientiam Catharinae stupefactus quinquaginta viros doctissimos vocavit, ut sermonem eius redarguerentur. Catharina autem illos oratione sua persuasit. Maxentius iratus Catharinam super rotam cultris armatam ligare et postea gladio decollari iussit.

Veneratio et patronatus[recensere | fontem recensere]

Corpus huius martyris supra montem Sinai in monasterio sibi dedicato colitur, quo ab angelis tralatum esse dicitur. Catholici sanctam Catharinam inter quattuordecim auxiliatores venerantur. In effigiebus plerumque cum rota, instrumento martyrii sui, picta est. Advocatur patrona Valesiae pagi Helvetici, urbis Friburgi in Helvetia, universitatis Parisiensis, puellarum, virginum, uxorum, magistrorum, discipulorum, theologorum, philosophorum, universitatum, bibliothecarum, oratorum, hospitalium, omnium professionum rotis vel cultris utientium (velut vehiculariorum, molitorum, figulorum, stamina ducentium, restionum, naves fabricantium, coriariorum, tonsorum, suentium), advocatorum, notariorum. Invocatur etiam fructuum agri, hemicraniae, morborum linguae, aquis submersorum causa[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schauber, V. et Schindler, H. M. (1992). Heilige und Namenspatrone im Jahreslauf. Augustae Vindelicorum: Pattloch-Verlag (Theodisce)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gamber, Klaus (sine anno). Zeugen des Herrn - Zeugnis der Martyrer der Frühkirche nach zeigenössischen Gerichtsakten, Briefen und Berichten. Einsiedeln: Waldstatt Verlag (Theodisce)
  • Schauber, V. et Schindler, H. M. (1992). Heilige und Namenspatrone im Jahreslauf. Augustae Vindelicorum: Pattloch-Verlag (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Alexandrinam spectant.