Carolus Darwin

Carolus Darwin[1] seu Darwinius,[2][3] vulgo plene Charles Robert Darwin (natus die 12 Februarii 1809; mortuus die 19 Aprilis 1882) biologus, palaeontologus, et zoologus Anglicus, theorias hodiernas evolutionis per selectionem naturalem proposuit. Prima operis clarissimi editio On the Origin of Species (De origine specierum) anno 1859 prodit.
Vita[recensere | fontem recensere]
Natus est Salopiae die 12 Februarii 1809. Mortuus est apud Downe Cantii die 19 Aprilis 1882. Avus suus erat Erasmus Darwin. Darwin Regalis Societatis Londiniensis sodalis fuit ab anno 1839.
Opera[recensere | fontem recensere]
- 1839, The Voyage of the Beagle ("Iter navis 'Beagle'").
- 1859, On the Origin of Species by Means of Natural Selection, or the Preservation of Favoured Races in the Struggle for Life ("De origine specierum per selectionem naturalem, vel praeservatio stirpium fortunatiorum quae supervivere contendunt").
- 1871, The Descent of Man, and Selection in Relation to Sex ("Progenies generis humani et selectio erga sexus").
Clarus locus adlatus[recensere | fontem recensere]
"Huic conspectui vitae inest quaedam maiestas, singulis viribus suis praeditae, initio in paucas formas aut tantum in unam inspiratae; itaque dum hic planeta secundum legem fixam gravitationis tenorem suum provolvendo sequi perrexerit, exinde principio tam simplici formae pulchrae et mirae innumerabiles ortae sunt et oriri pergunt."—Darwin 1859:492.
Nexus interni
- Abutilon darwinii, planta
- Boursinidia darwini, papilio
- Familia Darwinia
- Lecocarpus darwinii, planta
- Machina Darwiniana
- Pleuropetalum darwinii, planta
- Tiquilia darwinii, planta
- 1991 Darwin, asteroides systematis solaris
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Kardiner, Abram, et Edward Preble. 1961. "Charles Darwin: A Second Life." In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 17–36. Clevelandiae et Novi Eboraci: World Publishing Company.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Carolus -um Darwin": 1866 Diploma; 1877 Oratio; 2005 "Carolum Darwin": oratio; vide et disputationem
- ↑ "Caroli Darwinii", cas. gen.: 1895 (vide p. 495 apud Google Books)
- ↑ "Darwinii" (forma inflecta sine praenomine usitata): 1912 (vide p. 55); vide et disputationem; cf. plura nomina zoologica
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Darwin spectant. |
![]() |
Vide Carolus Darwin apud Vicifontem. |
- Bibliotheca Darwiniana
- De Carolo Darwin
- De Carolo Darwin apud Creationwiki
- De Carolo Darwin in Archivo Regalis Societatis
- Viri
- Nati 1809
- Mortui 1882
- Agnostici Anglici
- Alumni Universitatis Edinburgensis
- Anthropologi Britanniae
- Auctores Anglici
- Biologi evolutionarii
- Carcinologi
- Carolus Darwin
- Entomologi
- Historia biologiae evolutionariae
- Palaeontologi Britanniae
- Scriptores Angliae
- Socii Academiae Leopoldinae
- Socii Regalis Societatis Londiniensis
- Sodales Societatis Entomologicae Londiniensis
- Sodales Societatis Zoologicae Londiniensis
- Theoristae
- Zoologi Britanniae