On the Origin of Species

E Vicipaedia
Titulus primae editionis.

On the Origin of Species by Means of Natural Selection, or the Preservation of Favoured Races in the Struggle for Life ('De origine specierum per selectionem naturalem, sive conservatio generum fortunatorum in certamine vitae') est opus biologicum a Carolo Darwin scriptum, die 24 Novembris 1859 editum, quod fundamentum biologiae evolutionariae esse habetur. Darwin theoriam hoc libro introduxit, species inter plures aetates per selectionem naturalem commutari (vel se evolvere). Corpus testimoniorum praebuit secundum quod diversae vitae formae ex eadem radice ortae essent per gradus ramosos mutationis. Quae testimonia Darwin in nave Beagle et longis investigationibus, experimentis, atque epistulis aliis biologis, collegit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Online Variorum of Darwin's Origin of Species (Versio libri cum differentiis inter editiones indicatis) (Anglice)