Erasmus Darwin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sculptura saxo fundata Erasmi Darwin, a W. J. Coffee circa 1795 facta
Erasmi Darwin effigies post Iosephum Wright anno 1770 picta

Erasmus Darwin (12 Decembris 173118 Aprilis 1802) fuit medicus et polymathes Anglicus, unus ex gravissimis philosophis Humanitatis Mediarum Terrarum, philosophus naturalis, physiologicus, abolitionista, inventor, et poeta. Darwin Regalis Societatis Londinii sodalis fuit accurate in ea anno 1761 cooptatus est. Sua poemata multum historiae naturalis tractabant, coniectura evolutionis et cognatione omnium vitae formarum comprehensis. Fuit progenies familiae Darwin–Wedgwood, inter quam erant Carolus Darwin et Franciscus Galton nepotes. Erasmus Darwin etiam fuit unus ex conditoribus Societatis Lunaris, gregis principum industriae philosophorumque naturalium disceptationi dicati. Praeterea fuit amicus Beniamini Franklinii. Domus Erasmi Darwin, domicilium eius Lichfildiae, nunc est museum vitae operibusque Erasmi Darwin dicatum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Coniugia et filii[recensere | fontem recensere]

Darwin bis matrimonio coniunctus est, et quattuordecim liberos genuit.

Anno 1757, Mariam (Polly) Howard (1740–1770) in matrimonium accepit. Eis erant quattuor filii et una filia, quorum duo (filius et filia) infantes perierunt:

Obiit prima Domina Darwin anno 1770. Maria Parker, gubernatrix, mox ad curandum Robertum conducta est, et evidenter ante 1771 exeunte, Erasmus Darwin et ea intimi facti sunt. Duas filias illegitimas genuerunt:

  • Susanna Parker (1772–1856)
  • Maria Parker Jr. (1774–1859)

Hae sorores scholam habitantem puellarum deinde condiderunt. Anno 1782, Maria Sr. (gubernatrix) Iosephum Day (1745–1811), negotiatori Birminghamensi, nupsit, et ei ex illo loco emigraverunt.

Anno 1775, Darwin in Elizabetham Pole incidit, filiam Caroli Colyear, secundi Comitis Portmore et uxorem Colonel? Eduardi Pole (1718–1780). Eduardo Pole mortuo, Darwin matrimonio se cum Elizabetha iunxit et ad Aedes Radbourne eius domum migravit, 6 km (4 milia passuum) ad occidentem Derbiae. Aedes et vicus nunc Radbourne appellantur. Anno 1782, ad Viam Full Derbiae migraverunt. Eis erant quattuor filii, quorum unus infans obiit, et tres filiae:

Mors[recensere | fontem recensere]

Darwin subito mortuus est die 18 Aprilis 1802. Corpus in Templo Omnium Sanctorum in Breadsall sepultum est. Erasmus Darwin hodie commemoratus est in uno ex Lapidibus Lunaribus, copia monumentorum Birminghamiae nunc positorum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Zoönomia[recensere | fontem recensere]

Zoönomia, Darwin gravissimum opus scientificum (1794–1796), systema pathologiae et capitulum de generatione continet. In illo, Darwin nonnullas Ioannis Baptistae Lamarck coniecturas exspectavit, quae hodiernae evolutioni theoriae praeiverunt. Opera Erasmi Darwin a Carolo Darwin nepote et naturalista lecta sunt. Erasmus suas notiones in psychologicas associationismi theorias Davidi Hartley condidit.[1] Adsuevit quidem ad cogitationes proto-evolutionarias Iacobi Burnett, Domini Monboddo, cuius mentionem in Templo Naturae opere (1803) fecit.

Poema de evolutione[recensere | fontem recensere]

Suum ultimum poema longum, Templum Naturae, primum Origo Societatis (The Origin of Society) appellatum, post mortem, anno 1803 editum est. Habetur eius optimum opus poeticum. Poema, Erasmi notionem evolutionis vehementius dicens, progressum vitae a microorganismis ad societatem civilizatam indigat. Poema admirationi a Gulielmo Wordsworth erat, sed odio Samueli Taylor Coleridge, qui acriter scripsit: "Poema Darvinium omnino fastidio."[2] Poema saepe spectavit ad Erasmi Darwin studia scientifica; exempli gratia, ad botanicam et machinas vaporarias.

Opera litteraria[recensere | fontem recensere]

  • Erasmus Darwin, A Botanical Society at Lichfield. A System of Vegetables, according to their classes, orders... translated from the 13th edition of Linnaeus’ Systema Vegetabiliium. 2 vols., 1783, Lichfield, J. Jackson, for Leigh and Sotheby, London.
  • Erasmus Darwin, A Botanical Society at Lichfield. The Families of Plants with their natural characters...Translated from the last edition of Linnaeus’ Genera Plantarum. 1787, Lichfield, J. Jackson, for J. Johnson, London.
  • Erasmus Darwin, The Botanic Garden, Part I, The Economy of Vegetation. 1791 London, J. Johnson.
  • Part II, The Loves of the Plants. 1789, London, J. Johnson.
  • Erasmus Darwin, Zoonomia; or, The Laws of Organic Life, 1794, Part I. London, J. Johnson,
  • Part I-III. 1796, London, J. Johnson.
  • Darwin, Erasmus 1797. A plan for the conduct of female education in boarding schools. J. Johnson, Derby. 4to, 128 pages; last two leaves contain a book list, an apology for the work, and an advert for "Miss Parkers School".
  • Erasmus Darwin, Phytologia; or, The Philosophy of Agriculture and Gardening. 1800, London, J. Johnson.
  • Erasmus Darwin, The Temple of Nature; or, The Origin of Society. 1803, London, J. Johnson.

Stirps[recensere | fontem recensere]

Stemma familiae Darwin

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richard C. Allen, David Hartley on human nature (Albany, N.Y.: SUNY Press, 1999, ISBN 0-7914-4233-0).
  2. [http://www.guardian.co.uk/books/2002/sep/21/featuresreviews.guardianreview30 Recognitio apud Guardian.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Darwin, Erasmus. 1794-1796. Zoonomia. J. Johnson. 2009 Iterum impressus a Cambridge University Press. ISBN 978-1-108-00549-4.
  • King-Hele, Desmond. 1963. Doctor Darwin. Novi Eboraci: Scribner.
  • King-Hele, Desmond. 1977. Doctor of Revolution: the life and genius of Erasmus Darwin. Londinii: Faber.
  • King-Hele, Desmond, ed. 1981. The Letters of Erasmus Darwin. Cambridge University Press.
  • King-Hele, Desmond. 1999. Erasmus Darwin: a life of unequalled achievement. Giles de la Mare Publishers.
  • King-Hele, Desmond, ed. 2002. Charles Darwin's 'The Life of Erasmus Darwin Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Krause, Ernst. 1879. Erasmus Darwin, with a preliminary notice by Charles Darwin. Londinii: Murray.
  • Pearson, Hesketh. 1930. Doctor Darwin. Londinii: Dent.
  • Porter, Roy. 1989. Erasmus Darwin: doctor of evolution? In History, Humanity and Evolution: Essays for John C. Greene, ed. James R. Moore.
  • Seward, Anna. 1804. Memoirs of the life of Dr. Darwin.
  • Uglow, Jennifer. 2003. Lunar Men: the friends who made the future. Londinii: Faber.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erasmum Darwin spectant.