Roman numeral 10000 CC DD.svg

Selectio naturalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Luxuriosa pavonis cauda habetur esse selectionis sexualis feminarum eventum. Hic pavo albidiore colore[1] est; in natura, selectio contra animalia albidiore colore est maxima cum haec facile a praedatoribus inveniantur atque non felices in paribus impetrandis sint.

Selectio naturalis est unus e mechanismis magni momenti quibus naturalis specierum evolutio numero et genere efficitur. Constat enim hanc theoriam esse fundamentalem theoriae evolutionis partem.

Species rebus circumiacentiis aptissimae bene vivunt seque regenerant; species autem circumiacietiis omnino ineptae periunt et extinguuntur; et quae aptiores sunt numero et salute crescunt; et quae ineptiores sunt numero et salute decrescunt.

Ita res circumiacentes specierum eis aptarum vitis regenerationique favent, et explicatur specierum accommodatio ad res circumiacentes quae per generationes accidit.

Regulae selectionis naturalis[recensere | fontem recensere]

Theoria selectionis naturalis, ut in primis a Carolo Darwin descripta est, in tribus constat regulis:[2]

  1. regula variationis
  2. regula accommodationis
  3. regula hereditatis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Albino, Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Cf. Ernst Mayr, The Growth of Biological Thought: Diversity, Evolution and Inheritance, Cambridge, Harvard University Press, 1982.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!