Iosephus Cooper

E Vicipaedia
The Art of Cookery Refin'd and Augmented (1654): titulus

Iosephus, vulgo Joseph Cooper , qui medio saeculo XVII floruit, fuit coquus principalis vel privatus regi Anglico Carolo I. Auctor fuit praeceptorum culinariorum titulo The Art of Cookery Refin'd and Augmented ("Ars coquinaria expolita et aucta") quae anno 1654 divulgata sunt (sub regimine parlamentario, rege iam interfecto).

Nec de ipso Cooper nec de officio quo fungi dicitur ullam rem scimus nisi quod in titulo operis videtur. Proponitur eum Bello Civili saeviente operam dedisse, quibus annis documenta pauca e domibus villisque ubi aula regia morabat servantur.[1] Recenter etiam proponitur Iosephum Cooper patrem fuisse Augustini Cooper, "coloni" nuncupati (Austin the Settler)[2] qui in palatio Hamptoniensi habitavisse ibidemque in matrimonium coniunctum esse, anno 1661 (rege Carolo II restituto) cum familia sua Hiberniam petivisse, hic patrimonium sibi constituisse: patrem enim Augustini "officio apud aulam regis Caroli I" functum refertur.[3]

Scriptum[recensere | fontem recensere]

  • 1654 : The Art of Cookery Refin'd and Augmented, containing an Abstract of Some Rare and Rich Unpublished Receipts of Cookery collected from the Practise of that Incomparable Master of These Arts, Mr. Jos. Cooper, Chiefe Cook to the Late King. Londinii: R. Lowndes (Textus apud Google Books) editio interretialis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richardson et Isabell (1984)
  2. Dalby (2021)
  3. Austin Cooper, whose father held an appointment in the Court of Charles I: Sir Bernard Burke, A Genealogical and Heraldic History of the Landed Gentry of Ireland (1912) p. 132 s.v. "Cooper of Killenure: Lineage"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]